Carolus Fridericus de Dacheröden

Carolus Fridericus de Dacheröden (natus die 22 Aprilis 1732 Halberstadii, mortuus die 20 Novembris 1809 Erfordiae) iuris peritus Germanus fuit.

Domus Dacheröden, hodie Forum culturale

Vita recensere

Velut pater officialis Borussicus factus est et, cum annos 21 natus esset, parlamentarius factus est in parte Magdeburgensi Ducatus Mansfeldensis. Die 23 Iunii 1783 praeses cameralis aere multo meritus Mindae creatus est. Calumniam valde acrem et existimationem malignam abstulit aspernans calendarium inscriptionum ducale. Anno 1765 accusatus est syngraphis Britannicis negligenter tractatis tempore Belli septem annorum. Carolus Dachröden culpavit et usum venaliciorum cum vectigalibus indirectis nationalibus et modernizavit res iuridiciales multis invitis. Commentarii eius de rerum statu saepe minus grati fuerunt.

Cum Fridericus II (rex Borussiae) Carolum Dacheröden Minda propter errores in calculo remittendum esse iussisset, vocatus est rector cameralis Marchiae Novae in Palatinatum Lubucensem. Quod munus Dacheröden offensus recusavit. Pecuniarum debitione oppressus adire latifundia sua apud Erfordiam maluit, quo advenit eodem tempore ac amicus Carolus Theodorus de Dalberg. Erfordiae magistri infantium creati sunt diurnarius atque paedagogus Rudolphus Zacharias Becker et educatrix quaedam Francogallica. Postea Becker Philanthropinum, scholam notissimam Dessaviae, adiit Ioanne Bernardo Basedow petente.

Academicus Erfordiensis summus recensere

Dacheröden una cum uxore Ernestina Friderica de Hopffgarten et natis mediam in Erfordiam commigravit in Domum Dacheröden ubi convivator multis eminentissimis hominibus semper gratus ac iucundus factus est. Academiae scientiarum utilium rector electus est anno 1778. Postquam gubernator Moguntinus nominatus est Dalberg amicus et periodicum academiae reeditum est, Dacheröden lector corripiens pro symbolis historicis iuridicialibusve factus est. Praeterea ipse multa scripsit necnon praelectiones haud paucas habuit. Anno 1885 vel praeses academiae citatae electus est Hieronymo Friderico Schorch succedens. Heres fuit latifundiorum quorundam apud Logosalissam-Grumbach avia mortua quae anno 1785 vendidit.

Bibliographia recensere

Ilse Foerst-Crato: "Karl Friedrich von Dacheröden", apud: Mitteilungen des Mindener Geschichtsvereins, 49/1977, p. 131–136.