Carolus Eschenburg (natus 28 Ianuarii 1877 Lubecae, mortuus 13 Decembris 1943 Rostochii) vir publicus Theodiscus et sodalis DNVP fuit.

Iuventus et munus recensere

Pater eius Ioannes Hermannus Eschenburg erat, mercator, possessor fundi atque vir publicus, qui annis 1911/1912 et 1915/1916 magister civium Lubecae erat. Ipse Carolus Lubecae gymnasium Katharineum frequentavit et postquam testimonium maturitatis accepit, tirocinium agriculturae fecit atque Salinis Saxonicis huic rei etiam studebat. Deinde primo fundum patricium administrabat atque 1906 fundum in Borussia Orientali emit atque duxit. Annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Bello finito Eschenburg et fundum patricium rexit et pro societatibus diversis argentariiis et agriculturae laboravit. Annis 1926 - 1929 praeses camerae agriculturae Megalopolis-Suerini erat.

Familia recensere

Eschenburg uxorem nomine Melania Weise duxit.

Cursus honorum recensere

Eschenburg ab anno 1919 diversa in officia pagorum Megalopolis-Suerini electus est et ad factionem DNVP accessit. Annis 1929 - 1932 legatus senatus terrae huius civitatis erat. Die 10 Iulii 1929 praeses ministrorum electus est et hunc magistratum ad 23 Iunii 1932 administravit. Quamquam e vita publica recessit, anno 1936 sodalis NSDAP factus est.

Nexus externi recensere

Praesides Ministrorum Megalopolis-Suerini