Carolus Aemilius vulgo Carl Emil Janssen (natus die 20 Decembris 1813 Hafniae, mortuus ibidem die 9 Aprilis 1884) missionarius Danicus in Groenlandia fuit, insuper rector universitatis, scriptor et presbyter Lutheranus.

Cippus Hafniae

Vita recensere

Filius consiliarii cameralis Pauli Ernesti Jannsen et saltatricis Catharinae Børresen studia in theologicis anno 1840 finivit. Postea magister creatus est in Instituto campestri ad latifundia Haraldslund apud Hinnerup in Iutlandia Media sita, unde Hafniam ad ludos Ecclesiae Sancti Spiritus iit.

Anno 1843 in seminario Groelandico se inscripsit et anno consecuo ordinatus est. Superiores eum missionarium Holsteinsborg in oppido creaverunt, qui regionem Sukkertoppen quoque curaret. Eodem anno consilium captum est de duobus seminariis paedagogicis institudendis. In principio Carolus Janssen in instituto meridiano condendo operam dabat iuvenes Groenlandicos ad introitum paraturus. Cum rector scholae superioris Grønlands Seminarium Carolus Iunius Optatus Steenberg anno 1848 in Daniam remigravisset, Carolus ad tempus res moderari coepit. Anno 1849 missionarius primus Godthåb declaratus est: eius erat fanum novum Salvatoris consecrandum. Die 8 Novembris 1849 Ludovicam Sophiam Fridericam Luplau in matrimonium duxit, parochi cuiusdam filiam. Anno 1851 Janssen in alterum seminarium ad septentrionem iacens missus est, ubi res in tanto discrimine periculi stabant. Anno 1853 rector universitatis Godthåb factus est: quod munus usque annum 1853 implevit, cum podagrae curandae reditus fieri debuit.

Adeptiones linguisticae recensere

Janssen inter primos fuit qui istam orthographiam a Samuele Kleinschmidt anno 1851 emendatam ubique introducendam esse censuit. Janssen etiam libros definitivos pepigit. Scripsit Elementærbog i Eskimoernes Sprog til Brug for Europæerne ved Colonierne i Grønland (1862),[1] historiam mundanam Silamiut ingerdlausiánik (Menneskehedens fremskridt) (1861) et librum psalmorum melioravit. Anno 1913 diaria eius edita sunt.[2] Una cum Henrico Ioanne Rink et Samuele Kleinschmidt ex anno 1857 consilia instituit, ubi autochthonos vocem suam dare fas erat (Forstanderskaber).

In Daniam reversus anno 1858 parochus in decanatibus Sørbymagle, Kirkerup et Værslev (1872) in Selandia et in decanatu Jordløse in Fionia declaratus est. Denique anno 1881 rude donatus est.

Notae recensere

  1. Vita eius, Dansk Biografisk Leksikon
  2. Vita eius, Biografisk Leksikon for Grønland

Nexus externi recensere