Vide etiam paginam discretivam: Carniola (discretiva)

Carniola Superior (Slovenice: Gorenjska statistična regija) est regio statistica Slovena circiter 202.903 (anno 2009) incolarum cuius urbs princeps Carnioburgum est. Fuit insuper Provincia historica slovena, limitibus haud multo differentibus, eadem urbe capitali.

Wikidata Carniola Superior
Res apud Vicidata repertae:
Regiones statisticae Sloveniae, divisio administrativa
Civitas: Slovenia
Locus: 46°19′0″N 14°9′0″E
Nomen officiale: Gorenjska regija

Fines

Procuratio superior: Slovenia
Territoria finitima: Forum Iulium et Venetia Iulia, Provincia Utinensis

Forma

Area: 2 136.5 chiliometrum quadratum
Caput: Carnioburgum

Vita

Incolae: 203 654

Sigla

Siglum autoraedarum: KR

Tabula aut despectus

Carniola Superior: situs
Carniola Superior: situs
Carniola Superior, Regio statistica slovena)

Municipia regionis statisticae Carniolae Superioris recensere

 
Carniola Superior provincia historica Slovena

Municipia regionis statisticae Carniolae Superioris, cum urbe, 18 sunt e Latine vocari possunt.

  1. Municipium urbanum Carnioburgi - Carnioburgum (alia nomina: Carnium), (Slovenice: Kranj),
  2. Municipium Bledae - Bleda, (Slovenice: Bled),
  3. Bohinj,
  4. Cerklje na Gorenjskem,
  5. Gorenja vas-Poljane,
  6. Gorje,
  7. Jesenice,
  8. Jezersko,
  9. Kranjska Gora,
  10. Naklo,
  11. Preddvor,
  12. Radovljica,
  13. Municipium Sancti Georgii (Carniola Superior) - Fanum Sancti Georgii (Carniola Superior), (Slovenice: Šenčur),
  14. Škofja Loka,
  15. Municipium Fori in Lubelino - Forum in Lubelino (deinde: Mercatus Novus) (Slovenice: Tržič),
  16. Železniki,
  17. Žiri,
  18. Žirovnica.