Carlotta vulgo Charlotte de Kalb (nata Marschalk de Ostheim die 25 Iulii 1761 Waltershausen in Provincia Franconia Inferiore, mortua die 12 Maii 1843 Berolini) scriptrix Germanica fuit. Nota est propter consuetudines cum Schillero contractas.

Wikidata Carlotta de Kalb
Res apud Vicidata repertae:
Carlotta de Kalb: imago
Carlotta de Kalb: imago
Nativitas: 25 Iulii 1761; Waltershausen
Obitus: 12 Maii 1843; Berolinum
Patria: Regnum Bavariae

Familia

Coniunx: Heinrich Kalb

Vita recensere

Carlotta pueritiam et Mainingiae et ruri agebat; tum omnibus animo clauso atque intacto fuisse videtur, quippe quae revera facile ardebat atque inflammabatur. Anno 1783 Henricus de Kalb militum praefectus in servitio Francogallico eam invitam in matrimonium duxerat, ut mense Mai 1784 forte Landaviae morarentur. In itinere Manhemii Schillerum convenit; cum ipsa Manhemium habitaret pro poeta iuveni urebat. De Schilleri responso amatorio testimonium perhibent carmina »Freigeisterei der Leidenschaft« et »Resignation«.

Anno 1787 Schillerus Dresda veniens Vimariam petivit ubi denuo Carlottam vidit. Matrimonium utrique bonum atque iustum habebatur. Cum autem Schillerus mulierem aliam ductitavisset, contactus postea renovandi interdum interrupti sunt. Fridericus Hoelderlinus Schillero suadente annis 1793 et 1794 educator filii in casa Carlottae vixit. Hoelderlino profecto Ioannes Paul animam Carlottae ingressus est: quae femina Linda in opere eius »Titan« futura esset. Carlotta autem causa diuturna anno 1804 fortunas suas perdidit et triennium post maritus sibi mortem conscivit - velut filius primus paulo post. Filia autem dies eius serenabat. Paene caeca Berolini, Francofurti, Herbipoli et iterum Berolini vitam degebat. Ibi anno 1820, visu privatam, principissa Marianna de Borussia curavit et sartam atque tectam in castello conservabat.

Gravitudo recensere

Mulier ista docta atque sapiens non vere tamquam scriptrix se produxit. Berolini memorias vitae dictavit (quas post mortem sub titulo »Charlotte« ediderunt) necnon cogitationes et poesim. Eius nata Edda (1790-1874) mythistoriam eius »Cornelia« (1851) publicavit. Commercium epistulare »Briefe an Jean Paul und seine Gattin« anno 1882 Berolini a Nerrlich editum est.

Bibliographia recensere

  • Ursula Naumann: Charlotte von Kalb. Eine Lebensgeschichte (1761–1843). Metzler, Stuttgardiae 1985
  • Sabine Schulte: Kalb, Charlotte von, geborene Freiin Marschall von Ostheim. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 11, Duncker & Humblot, Berlin 1977, S. 45 f. (Digitalisat).
  • Klaus Herrmann: Der Abschied. Eine Erzählung um Schiller und Charlotte von Kalb. Vimariae 1955
  • Ida Boy-Ed: Charlotte von Kalb. Eine psychologische Studie. Ienae 1912, Stuttgardiae 1920
  • Johann Ludwig Klarmann: Geschichte der Familie von Kalb, mit besonderer Rücksicht auf Charlotte von Kalb. Erlangae 1902
  • Ernst Köpke: Charlotte von Kalb und ihre Beziehungen zu Schiller und Göthe. 1852
  • Emil Palleske (ed.): Charlotte. (Für die Freunde der Verewigten.) Gedenkblätter von Charlotte von Kalb, Stuttgardiae 1879

Nexus externi recensere