Carausius (mortuus anno 293) fuit dux exercitus Romani saeculo tertio exeunte et breviter imperator in provinciis Britannicis. Miliarius? Luguvalii repertus Carausio inscriptus est nomine titulisque Imp[eratore] C[aesare] M[arco] Aur[elio] Maus[?] Carausio P[io] F[elice] Invicto Aug[usto].[1]

Antoninianus Carausii legionem IIII Flaviam nummo commemorat


Vita recensere

Origine Menapius (e provincia Germania Inferiori) Carausius pro imperatore Maximiano contra Bagaudas in provinciis Gallicis optimo successu bellavit. Eum enim Maximianus classe Britannica praeposuit. . . .

Anno 293, Carausium a Constantio Chloro in Gallia devictum, e Gesoriaco expulsum et in Britanniam fugientem Allectus (qui munus rationalis summae rei habuit) per fraudem interficere iussit seque princeps proclamavit.

Fama apud posterioribus recensere

De Carausio Gildas et Beda aut nihil cognoverunt aut nihil scripserunt. Nennius autem, qui in Cambria fortasse saeculo nono ineunte excerpta de rebus gestis Britannicis congessit, septem imperatores qui ad Britanniam profecti sunt enumeravit Karitiumque (id est Carausium) quartum esse adseveravit; "qui propterea tyrannus fuit pro occisione Severi [sic!] et cum omnibus ducibus Romanicae gentis, qui erant cum eo in Britannia, transverberavit omnes regulos Britannorum et vindicavit valde Severum ab illis et purpuram Britanniae occupavit".[2]

Fontes de principatu Carausii recensere

Notae recensere

  1. Textus[nexus deficit]. Igitur nonnulli eruditi nomen imponunt "Marcus Aurelius Mausaeus Carausius": vide e.g. Encyclopaedia Britannica.
  2. Nennius, Historia Brittonum 23.

Nexus externi recensere

  • Vita Carausii apud roman-emperors.org a Michaele DiMaio scripta (Anglice)
  • De Carausio apud romanbritain.freeserve.co.uk (Anglice)

Bibliographia recensere

  • Barrett, A. A. 1978. "Knowledge of the Literary Classics in Roman Britain." Britannia 9:307–313.
  • Brodersen, Kai. 1998. Das römische Britannien, Spuren seiner Geschichte. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 978-3-534-13691-9.
  • Casey, P. J. 1977. "Carausius and Allectus: Rulers in Gaul?" Britannia 8:283–301.
  • Casey, P. J. 1994. Carausius and Allectus: The British Usurpers. Londinii.
  • Cüppers, H. "Carausius." In Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979) 1, coll. 1051–1052.
  • Fields, Nick. 2006. Rome's Saxon Shore: Coastal Defences of Roman Britain AD 250–500. Osprey Books. ISBN 978-1-84603-094-9.
  • Seeck, O. "Carausius (1)." In Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 3, pars 2, col. 1570ff.
  • Sommer, Michael. 2004. Die Soldatenkaiser. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534174771.
  • White, D. A. 1961. Litus Saxonicum: the British Saxon Shore in Scholarship and History. Madison: State Historical Society of Wisconsin.
Numismatica
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!