Cappadocia (Turcice Kapadokya, Graece Καππαδοκίας) est regio historica media Asia Minore sita. Regnum fuit a tertio saeculo a.C.n. ubi regnaverunt reges quibus omnibus Ariarathes nomen fuit (ab Ariarathe I usque ad Ariarathem X). Secundum locum post regem tenebat sacerdos Deae Matris Comanis veneratae[1]. Arirarathe X mortuo permittentibus Romanis Cappadoces sibi Ariobarzanem regem elegerunt[2]. Ultimus rex Archelaus Sisines a Marco Antonio, cum stirpe regia quamvis non cognatus, circa 40 a.C.n. creatus Romae 17 p.c. obiit ubi Tiberius imperator eum detinebat. Quo mortuo provincia Romana fuit

Cappadocia antiqua
Thema Cappadociae imperii Byzantini
Visu digna loci regionis

Nostris temporibus Cappadociam provinciae Nevşehir, Niğde, Aksaray, Kırşehir et Kayseri rite complectuntur. 

Nomen recensere

Nomen deductum est a linguae Persicae antiquae voce Katpatuka, quod alii regionem venustorum equorum significare, alii etiam de verbo Hattorum Kizzuwatna originem trahere putant.[3]

Notae recensere

Fontes recensere

  • Strabo, Geographica XII.1-2. Strabo Cappadox erat, quod fontem optimum eum efficiebat.

Plura legere si cupis recensere

  • Catherine Jolivet-Lévy (1997), La Cappadoce, CNRS.
  • R.D. Sullivan (1980), 'The Dynasty of Cappadocia', ANRW II.7.2 : 1147-1161.