Capitale constans (c), secundum Carolum Marx collocatur in bona fabricanda et est illa pars capitalis cuius valor pro rata processus fabricandi in bona perfecta transfertur. Constans huius modi capitale vocatur, quia processu translationis nullus valor vel additur vel detrahitur.

Capitale constans continet capitale fixum sicut fabricas, machinas, funda, aedificia, et materias, instrumenta, servitia auxiliaria. Simpliciter omnium valor bonorum quae alius capitalista ab alio emit pars capitalis constantis fit. Capitali constanti capitale variabile opponitur.[1]

Notae recensere

  1. Carolus Marx, Das Kapital, Volumen I, Sectio III, Caput VI