Cantuaria, aevo Romano Durovernum Cantiacorum (Anglice Canterbury) est urbs Cantii orientalis et sedes Archiepiscopi Cantuariensis, primatis omnis Angliae, dux Ecclesiae Anglicanae Angliae ipsius necnon Communionis Anglicanae totius orbis.

Wikidata Cantuaria
Res apud Vicidata repertae:
Cantuaria: insigne
Cantuaria: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°16′42″N 1°4′39″E
Numerus incolarum: 54 880
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Canterbury

Geographia

Superficies: 72.8 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Durocortorum, Certaltus, Strigonium, Turnacum, Vinociberga, Wimereux, Mölndal Municipality, Volodimiria
Cantuaria (Cantium)
Cantuaria
Cantuaria
Urbis collocatio in comitatu Cantio

Generalia recensere

Urbs in antiquitate nominata est Durovernum. Pertinent ad hodiernam urbem, praeter nucleum veterem, pristinus districtus Cantuarensis et oppida maritima Whitstable et Herne Bay. Cantuaria centrum commerciale est pro frumento et lupulo, quae merces in regione maxime coluntur. Insuper fabricae textoriae, tegulariae et cerevisiariae maioris momenti sunt. Res periegeticae quoque vivaciter vigent florentque. Locus Whitstable haud procul a Cantuaria situs ostreidas esurientibus generose offert. Iuvenalis scripsit de celebribus ostreis Rutupiarum litoris in "Saturae" (4.140): "nulli maior fuit usus edendi tempestate mea: Circeis nata forent an Lucrinum ad stagnum Rutupinove edita fundo ostrea callebat primo deprendere morsu".

Descriptio nuclei urbani recensere

Ecclesia Cathedralis Cantuariensis in urbe valde dominatur, quae ex saeculo VI iam sedes primatis ecclesiastici Anglici est. Fanum anno 1174 post excidium reconstructum est, cui saeculis sequentibus variae casae additae sunt. In capella sanctae et individuae Trinitatis post altare privilegiatum est scrinium cum ossibus Thomae Becket anno 1170 in situ necati. Oratorium rotundum, quod Angli Becket's Crown nominantur, genere structorio Early English constructum est. Navi septentrionali affinia sunt ambitus, capitulum, baptisterium, bibliotheca et gymnasium Anglice King's School (ludi regii) nominatum; quae schola iam anno 598 condita erat. In vestigiis Romanis moenia et opera musiva villae cuiusdam Romanae citentur. Cantuaria sedes est Collegii Augustani ad instruendos ecclesiasticos Anglicanos (1848), Almae Matris (1965) et Scholae superioris de artibus (1874). UNESCO cathedrale delubrum, abbatiam pristinam Augustanam et ecclesiam Sancti Martini anno 1988 patrimonium culturale mundanum sollemniter declaravit.

Historia recensere

Antiquitate Romani Cantuarium oppidum erexerant. Saeculo I post Christum natum oppidum a Romanis occupatum est. Saeculo VI exeunte Ethelbert, rex Cantii, Cantuariam caput administratorium esse statuit. Missionarius primus Christianus in Anglia Augustinus Cantuariensis fuit qui anno 597 Roma in Angliam venerat. Abbatiam fundavit et regem Ethelbert baptizavit. Magis magisque oppidum centrum culturale religiosumque factum est. Saeculis inter VIII et XI Dani impetus sat truces faciebant, qui anno 1011 vel ecclesiam cathedralem destructuri inflammaverunt. Scrinium beatificati Thomae Becket a multis peregrinantibus petitum est usque annum 1538, quo rex Henricus VIII apostata rem istam venerabilem detrui iussit. Saeculo XVI profugi protestantici Franciae Flandriaeque artes textorias in urbem apportarunt. Bello pancosmico altero saeviente aedificia plurima demolita sunt quae postea reconstrui debebant.

Bibliographia recensere

  • Thomas Field, Charles Francis Routledge, Canterbury: official guide to the Cathedral Church and handbook to the city. Cantuariae: Edward Crow, 1895 Textus apud Internet Archive
  • John Newman, Pevsner's Buildings of England, Kent: North and North East. Portu Novo: Yale University Press, 2013. ISBN 9780300185065.
  • Thomas H. Oyler, Arnold Fairbairns, The parish churches of the Diocese of Canterbury, with descriptive notes ... Sketch of Canterbury Cathedral. Londinii: Hunter and Longhurst, 1910.Textus apud Internet Archive
  • "Durovernum Cantiacorum" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 353-354
  • William Somner, Nicolas Battely, The antiquities of Canterbury. Londinii, 1703. Textus apud Internet Archive
  • Arthur Penrhyn Stanley, Historical memorials of Canterbury. Novi Eboraci: Randolph, 1899. Textus apud Internet Archive
  • "Canterbury" in Tabula Imperii Romani: Condate–Glevum–Londinium–Lutetia (Londinii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0197260209) pp. 33-34
  • John Wacher, The Towns of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1954) pp. 178-195
Numismatica

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cantuariam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 51°16′42″N 1°4′39″E • GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • "Durovernum" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)
  • Pagina officialis Cantuariae

Pinacotheca recensere

 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!