Canonicus[1] (Graece κανονικός) est clericus qui officio in ecclesia cathedrali vel collegiata fungitur, ita appellata quia vitam secundum canonem vel regulam ecclesiae ducit. Saepe praebendam ab ecclesia accipit et praebendiarius appellatur. Titulus canonicus in Ecclesia Catholica Romana et ecclesiis Communionis Anglicanae in usu est.

Canonici ecclesiae cathedralis Sancti Salvatoris Brugensis

Distinguuntur canonici saeculares, qui res privatas habent, et canonici regulares vel Augustiniani, qui monachis similes in communi vivunt. Inter canonicos saeculares sunt canonici residentiarii, non-residentiarii vel honorarii, laici, minores, ac professores.

Notae recensere

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "canonicus" In lingua mediaevali aliquando canon, -onis. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "canon"

Bibliographia recensere

  • Cross, F. L.; Livingstone, E. A., editores. "Canon". In The Oxford Dictionary of the Christian Church. Oxoniae: Oxford University Press, 2005.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad canonicos spectant.