Candidus vulgo Bertilo Wennergren (natus die 4 Octobris 1956) tympanista, esperantista et philologus Suecus est. In Germania autem hodie habitat Schossin in vico Megapolis-Pomeraniae Citerioris.

Candidus Wennergren, philologus et musicus Suecus

Vita Esperantica recensere

Wennergren anno 1980 idioma Zamenhofianum edidicit et anno 2001 eum membrum Academiae Esperanticae crearunt. Diu sectionem de glossariis ibi duxit antequam in academia citata de rebus grammaticis responsalis fieret (quod munus duravit usque annum 2015.[1].

Auctor autem est frugiferae grammaticae monolinguis praetitulatae Plena Manlibro de Esperanta Gramatiko (compendiarie: PMEG) necnon operis Landoj kaj lingvoj de la mondo. Libros definitivos Esperantici discendi varios quoque exaravit lingua Suecica.

Vita musica recensere

Candidus Wennergren in gregibus Esperanticis musicam rockianam colebat, qui symphoniaci nuncupabantur Amplifiki et Persone. Anno 2002 in matrimonium duxit Esperantici fautricem Birke Dockhorn, cum qua saepe cantilenas Esperanticas edidit ad laetificandos esperantistas in Suecia hilariter convenientes.

Honores recensere

Die 19 Decembris 2006 curatores periodici Undae Esperantici eum sollemniter esperantistam anni honorarium declaraverunt, praesertim ob grammaticam PMEG utilissimam quam confecerat. Anno 2014 Universalis Societas Esperantica eum commissarium egregium (elstara aganto) proclamavit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Candidum Wennergren spectant.