Camphora[1] seu caphura[2] (a nomine Arabico كافور kāfūr, a Sanscrito karpūra)[3][4] est materies alba vel translucida cerae similis et forti odore aromatico, cuius formula chemica est C10H16O. Camphora paratur e ligno arborum duarum, quae sunt Cinnamomum camphora, in Oriente extremo, imprimis Formosa, crescens, et Dryobalanops aromatica, in Borneo et Sumatra.

Structura moleculae camphorae
Arbor Cinnamomum camphora, cuius e ligno camphora paratur

Notae recensere

  1. Cf. nomen speciale arboris Cinnamomum camphora
  2. Carolus Clusius, "Aromatum apud Indos nascentium historia" in eiusdem Exoticorum libri decem (1605) p. 160
  3. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.97-98
  4. Online Etymology Dictionary (© 2001 Douglas Harper), lemma 'camphor'