Caminata Arnstadiensis (Theodisce: Kemenate Arnstadt) invenitur in curte postica viae Rosenstraße nr 19-23 Arnstadii. Haec caminata una conservata est totius seriei caminatarum elapsarum in viis Markt nr 4, Unterm Markt nr 1, Marktstraße nr 21-23, Fleischgasse nr 25, Rosenstraße nr 33) . Agitur de aedificio profano secundum opera Francigena facto, adhuc ante saeculum XIII orto. Quod possidet nunc societas Centri oeconomici Arnstadiensis.

Aspectus exterior
Pedeplana in parte interiori

Historia recensere

Incendio magno anni 1581 saeviente domus incolumis restitit et nonnullae trabes anni 1308 sunt. Tamen aedes ipsae seniores sunt. Namque ignis vestigia in muris visibilia sunt, cum trabes talia non habent.

Omne aedificium per longum tempus pars fabricae digitabulorum "Liebmann & Kiesewetter" erat. Latus fenestris egens in meridie non ante annum 2002 parietibus liberatum est. In aedificio lapideo pelles deponebantur usque ad res novas postcommunisticas. Numquam quid obstabat in latus oriens, ubi nunc ianua est. Ibi fenestrae quoque semper liberae erant, quae saeculi XIX sunt.

Ingressus priscus ad orientem vergebat, ubi nunc est porta 1,90 metrorum muro clausa. Ad septentrionem conservabantur fenestra gemina cum arcu acuto et alia duo gemina specularia cum vestigiis amplificationis temptatae in magnitudinem portae grandis. In parte occidentali insuper scalae nunc sunt.

Conclavi in primo tabulato sunt duae fenestrae simplices rectangulares, ad orientem sunt ibi aliae duae fenestrae aequae. Aedificium omne calefactionem nullo loco habet, quo deduci potest domum numquam habitaculum fuisse.

Caminata alia genere suo mutata invenies in domo quae vocatur Steinhaus, in via Ledermarktgasse nr 2.

Fons recensere

Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (eld.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt, (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), eldonejo Kirchschlager, 1-a eldono, Arnstadt 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 310

Nexus externi recensere

Tractatio in actis diurnis, in Ianuario anni 2012[nexus deficit]