Caba[1] vel Caaba vel Ca'ba vel Kaaba (Arabice الكعبة al-Kaʿbah, IPA |ælˈkæʕbɐ| 'Cubus'), est aedificium cuboidum in media mescita al-Haram, sanctissima religionis Islamicae mescita, Meccae Arabiae Saudiana sita. Quae est sanctissimus intra mescitam locus, ergo sanctissimus in omni Islam locus.[2] Musulmani, ubiqumque sint (cum extra Meccam sint), Caabam aspicere debent, cum preces salat perfungantur. Al-Masjid al-Haram circa Caaba aedificata est.[3] Ex omnibus locis geographicis, pars Caabam versus qibla appellatur.

Caaba et pars mescitae quae eam circumdat.
Technica Caabae adumbratio dimensiones et elementa monstrat.
Peregrinatores tawaf agunt.

Una ex Quinque Columnis Islamicis omnem Musulmanum qui potest peregrinationem (hajj) saltem semel perfungi requirit. Multae partes hajj peregrinatores tawaf facere requirunt, circumambulationem circa Caaba modo contrahorologico septies facientes; tawaf etiam agitur a peregrinatoribus per umrah (peregrinatione minore).[2] Tempora autem iucundissima per hajj fiunt, cum miliones peregrinatorum conveniunt ut aedificium eodem die perambulant.[4][5] Anno 2013, numerus peregrinatorum qui ex Regno Arabiae Saudianae ad hajj agendum venerunt 1 379 531 renuntiatus est.[6] Anno 2014, Arabia Saudiana se 1 389 053 peregrinatorum internationalium et 63 375 incolarum permisse renuntiavit.[7]

Architectura et pars interior recensere

 
Adumbratio Caabae. Vide commentarium.
 
Opus tessellatum Ottomanicum Caabam exprimunt.
 
Pictura ex Jami al-Tawarikh, saeculi quarti decimi ineunte, a fabula inspirata de Mahometo et senibus gentis Meccanae qui Lapidem Nigrum eo saeculo septimo ineunte sustulerunt, cum Caaba reficeretur.[8]
 
Caaba anno 1880.
 
Caaba anno 1907.
Caaba per hajj.
 
Masjid al-Haram et Caaba per hajj, 2008.

Quaeque res in indice sequente numerata proprietatibus in diagrammate ad laevam partem numeratis respondet.

1. Al-Ħajaru al-Aswad, Lapis Niger, in angulo orientali situs est. Angulus septentrionalis Ruknu l-ˤĪrāqī ('angulus Irqauiensis'), angulus occidentalis Ruknu sh-Shāmī ('angulus Levantinus'), angulus australis Ruknu l-Yamanī ('angulus Yemeniae') appellatur.[2][9] Quattuor anguli Caabae quattuor partes cardinales acus magneticae fere indicant.[2] Maior axis Canopum orientem monstrat, stellam quam paries meridiana indicat, cum minor axis (facies ab oriente ad occidentem) solis ortum solstitii aestivalis et solis occasum solstitii hiemalis fere indicant.[10][11]

2. Aditus, ostium 2.13 metra supra terram in latere boreoccidentali, qui pro facie aedificii est.[2] Scalae ligneae rotis praeditae in mescita inter portam arcuatam Banū Shaybah et Puteum Zamzam usitate conduntur.

3. Meezab-i Rahmat, os aquae pluvialis, ex auro factum, anno 1627 additum.

4. Canalis, anno 1627 ad fundamentum ab aqua terrestri protegendum additus.

5. Hatim, paries humilis, olim pars Caabae.

6. Al-Multazam, spatium 2 metra latum secundum parietem inter Lapidem Nigrum et ostium aditiale.

7. Statio Ibrahim, saeptum vitri et metalli, quod vestigium protegit pedis Ibrahim habitum, qui supra hoc lapidem per superiores Caabae partes constructas stetisse dicitur, Ismailem in umeris tollens.

8. Angulus Lapidis Nigri (oriens).

9. Angulus Yemeniae (meridioccidens). Peregrinatores magnum lapidem erectum hunc angulum formantem usitate agnoscunt.

10. Angulus Syriae (boreoccidens).

11. Angulus Iraquiae (boreoriens).

12. Kiswah, tegmentum arte acu pingendi ornatum. Kiswa est atrum velum ex serico et auro factum.[12][13]

13. Linea marmorea, initium et finem cuiusque circumperambulationis notans.

14. Statio Gabrielis.

Caaba, locus sanctissimus in Islam, ex locutionibus domus Dei et domus Allah saepe appellatur.[14][15]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Ioannes Willmet, Lexicon linguae Arabicae in Coranum, Haririum et vitam Timuri, Rotterodami et Londinii, anno 1784 (pag. 174 et 482 apud Google Books); The Theological Works of Isaac Barrows, D.D., Cantabrigiae, anno 1859 (pag. 409 apud Google Books); Acta Sanctorum Octobris, tom. X, Bruxellis, anno 1861 (pag. 667 apud Google Books).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 A. J. Wensinck, "Ka`ba," Encyclopaedia of Islam, 4:317.
  3. Al-Azraqi, Akhbar Mecca: History of Mecca (ISBN 9773411273), 262.
  4. "In pictures: Hajj pilgrimage". BBC News. 7 Decembris 2008 .
  5. "As Hajj begins, more changes and challenges in store" 
  6. "Interior Minister Addresses Cable to Custodian of the Two Holy Mosques on Pilgrims". Saudi Arabia Ministry of Foreign Affairs. 10 Decembris 2013 .
  7. "More than 1.380 million pilgrims arrived". Saudi Arabia Ministry of Foreign Affairs. 2 Octobris 2014 .
  8. University of Southern California. "The Prophet of Islam – His Biography" .
  9. Encyclopaedia of the Qur'an, 76.
  10. Clive L. N. Ruggles (2005). Ancient astronomy: an encyclopedia of cosmologies and myth (Illustrated ed.). ABC-CLIO. p. 202. ISBN 9781851094776 .
  11. Dick Teresi (2003). Lost Discoveries: The Ancient Roots of Modern Science—from the Babylonians to the Maya (Reprint, illustrated ed.). Simon and Schuster. p. 137. ISBN 9780743243797 .
  12. "'House of God' Kaaba gets new cloth". The Age Company Ltd.. 2003 .
  13. "The Kiswa – (Kaaba Covering)". Al-Islaah Publications .
  14. Witness Lee, The Basis for the Building Work of God (2003), 37.
  15. Anas, Al-Muwatta of Iman Malik Ibn Ana (2013), 186.

Bibliographia recensere

  • Al-Kalbi, Hisham Ibn. 1952. The book of Idols. Liber conversus a Nabih Amin Faris.
  • Armstrong, Karen. 2000. Islam: A Short History. ISBN 081296618X.
  • Crone, Patricia. 2004. Meccan Trade and the Rise of Islam. Piscataway Novae Caesareae: Gorgias.
  • Elliott, Jeri. 1992. Your Door to Arabia. ISBN 0473015463.
  • Grunebaum, G. E. von. 1970. Classical Islam: A History 600 A.D. to 1258 A.D. Aldine Publishing Company. ISBN 9780202307671.
  • Guillaume, A. 1955. The Life of Muhammad. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Hawting, G. R. Ka`ba. Encyclopaedia of the Qur'an.
  • Macaulay-Lewis, Elizabeth. The Kaba. Smarthistory.
  • Mohamed, Mamdouh N. 1996. Hajj to Umrah: From A to Z. Amana Publications. ISBN 091595754X.
  • Peterson, Andrew. 1997. Dictionary of Islamic Architecture. Londinii: Routledge.
  • Wensinck, A. J. Ka`ba. Encyclopaedia of Islam. Vol. 4.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Caabam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 21°25′21″N 39°49′34″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия