Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

COVID-19[1] sive morbus coronarii viri anni 2019[2] est morbus contagiosus, propagatus contagione viri SARS-CoV-2 causa, imprimis systema respiratorium atque renes afficiens cum periculis pneumoniae, insufficientiae renalis et meningitis. Imprimis senibus velut iam aegrotis morbus COVID-19 onera periculosiora imponit.

Carta geographica mundi de numero incolarum COVID-19 victimarum
Quamquam imago haec ante tempus COVID-19 facta, informatio eius maximum momentum habet, quia morbus per tussem, sternumentum, appellare propagat.

Transmissio virorum propinquitate hominibus iam COVID-19 aegrotis emanet, qua guttulae respiratoriae ab hominibus tussientibus ad alios transferantur[3].

Tempus incubationis, ab contagione ad symptomata prima, est circiter quinque (2-14) dies[4]. Symptomata sunt febris, tussis cum dyspnoea; rarius dolor in faucibus, rhinorrhoea, sternumentum observantur[5]. Pericula augescunt tum morbis respiratoriis (ut asthmate bronchiali), prae functionibus systematis immunitatis deminutis), cum morbis cardiovascularibus (ut atherosclerosi). Generatim COVID-19 ingravescit quotiens accidit una cum morbis inflammationis systemicae afferentibus.

Omnia proteina viralia (scl. spicularia, involucralia, nuclearia) accurate perscrutantur, et aptiori investigatione de mutationibus structuralibus, suscepta a scientistis in campis biologicis diversis, possibile fiet illas invenire mutationes, quibus virus intensam vim morbigeram exercet, ita ut scopus pharmacologicus tandem definiatur ad morbum sanandum. Adhuc vaccinum abest, quamquam possibilia medicamenta investigantur. Fabricatio medicamentorum utilium ad morbum sanandum exspectatur, donec providentur omnes rationes ad morbum vitandum (e.g. insulatio, una cum omnium publicorum, ac privatorum conventuum prohibitione), et per levamenta ac respiratra electronica tractantur sola huius morbi symptomata (e.g. febris, tussis, spirandi impedimentum).[6]

Hygiene maximum momentum ad praeventionem habet. Ordo mundi sanitarius providentia lavationes manus frequentiores, distantiam plus quam 1 m (3 ft.) ab hominibus (tussientis cum febre) suspicatis, deviationem oculos, nasum, os tangendi, et hygienen respiratoriam commendat.

Pericula contagionis iam mature, finibus mensis Decembris 2019, ab ophthalmologo Sinico Li Wenliang cognita sunt. Ordo mundi sanitarius die 31 Decembris 2019 nuntiavit eruptionem, quae deinde epidemia, ab die 11 Martii 2020 denique pandemia SARS-CoV-2 annorum 2019–2020[7] concepta est. COVID-19, morbus magna contagiositate transmissus, pandemius hodie confirmatur, patens ut calamitosus eventus amplitudine universalis: agens contagiosum SARS-CoV-2 vi sua morbigera omni genero humano minatur. Praeterea, ortis novis ac contagiosioribus eiusdem viri stirpibus, calamitas in rebus sanitariis augescere videtur, maxime cum cogitamus de millionibus obituum pandemiam sequentium.

Insuper effectus motuum animi haud neglegendi sunt: Praeter varietatem eventuum investionum videtur, ut timor generalis, depressio, perturbatio contentione posttraumatica hominibus pondus grave addant[8].

Virus SARS-CoV-2 recensere

 
Imago permultorum virorum SARS-CoV-2 flave colorata.
  Conferatur pagina principalis SARS-CoV-2.

SARS-CoV-2, vulgo corona, Covid, SARS-Cov-2 est virus biologicum cum ARN substantia genetica. In virologia, ut influenza A virus, phylo negarnaviricotorum attributum est. Superficie eius permultae spinae locatae sunt. Licet, ut non solum virus SARS-CoV-1[9], sed etiam SARS-CoV-2 spinis his[10] enzymum angiotensinum convertens 2 attingant. Variantes typi SARS-CoV-2 geneticae notae sunt.

Natura COVID-19 recensere

Periodus incubationis recensere

Tempus inter contagionem et symptomata prima circicter quinque dies, plerumque inter duo dies et hebdomades duas, rarius ad viginti quattuor dies[11] complectitur.

Symptomata recensere

 
Hac in imagine pandemia symbolice describitur. "Pestis periculosa cui nomen est CORONA vires acquirit eundo."

Primum febris, fatigatio, et tussis sicca oriuntur, non raro una cum myalgia (dolor musculorum) corporis generali. Postea pneumonia (inflammatio pulmonum vel partium illorum) observari potest.

Diagnosis recensere

Criteria diagnosin confirmandi (OMS) recensere

Ad diagnosin confirmandam Ordo mundi sanitarius (OMS) definitiones casuum suspecti, probabilis, confirmati divulgavit:

Casus suspectus recensere

  • Insanitas respiratoria acuta (febre, tussi, dyspnoea) una cum historia proficiscendi in regionem cum hominibus contagiosis COVID-19 intra 14 dies antecedentes vel
  • Insanitas respiratoria acuta una cum aliquo nexu hominis contagiosi COVID-19 intra 14 dies antecedentes vel
  • Insanitas respiratoria acuta (febre, tussi, dyspnoea atque in nosocomio capto) sine nulla diagnose, quae symptomata plane explicat.

Casus probabilis recensere

  • Examen laboratorii medici incertum restat vel
  • Casus suspectus, quo examen laboratorii aliis causis applicitum est.

Casus confirmatus recensere

  • Adest confirmatio laboratorii contagionis COVID-19
  • Non valent symptomata vel signa clinica

Examen radiologicum pulmonum recensere

 
Imagio radiologica (CT) pneumoniae bilateralis per COVID-19 contractae.

Examen radiologicum per CT factum, saepe opacitates bilaterales ostendit. Imprimis partes pulmonum periphericae et posteriores affectae videntur[12].

Differentia recensere

Differentia inter COVID-19, influentiam, et gravedinem:

Symptomata COVID-19 Influentia Gravedo
Capitis dolor nonnumquam saepe raro
Diarrhoea rarius nonnumquam (infantibus) raro
Dyspnoea nonnumquam non non
Fatigatio nonnumquam saepe nonnumquam
Febris saepe saepe raro
Myalgia nonnumquam saepe saepe
Rhinitis raro nonnumquam saepe
Sternumentum non non saepe
Tussis saepe (sicca) saepe (sicca) leniter

Tractatio recensere

Adhuc therapia ignota est, nunc etiam vaccinum abest. Conata sunt medicamenta ut Hydroxychloroquinum[13], Lopinavirum/Ritonavirum [14], inhibitores nucleotidorum[15]. Anno 2021 in Europa inhibitor proteasis Paxlovidum approbatus est, paulo post etiam in CFA.

Cum insufficientia respiratoria liquida diligenter applicanda sint, quare oneratio erythrocytorum oxygenio minuatur. Saturatio oxygenii peripherica (SpO2) in sanguine supra 90% metienda sit. Cum hypoxaemia graviore (pressione partialis arteriali oxygenii PaO2 sub normalem) mature intubatio trachealis et ventilatio mechanica commendantur.

Providentia recensere

Methodi providentiae sunt actiones generales et immunitas vaccino facta.

Providentia generalis recensere

OMS suadet[16]:

  • manus frequenter et diligenter lavari alcoholo vel sapone cum aqua.
  • distantiam plus quam 1 m (3 ft) ab homine contagionis suspecto sustineri
  • devitationem oculos[17] (tropismus ocularis[18]), nasum, os tangendi
  • hygienen "respiratoriam," persona hygienica gerenda, quia guttae virus divulgant. Qui tussit sternuitve, os et nasum tegito, ne vira sublime volent.

Vaccina contra CoV2 recensere

Vaccinum contra SARS CoV 2 est vaccinum adversus virus SARS-CoV-2 vel ad partes eius directum. Paulo post primam COVID-19 grassationem duo vaccina ARN fabrefacta sunt. Hodiernis diebus decusses vaccinorum contra COVID-19 multis in terris perficiuntur. Quorum tamen maxima parte, ob brevissimam tentaminum periodum, non offertur plena cum certitudine efficaciae, praecipue sub specie durationis immunitariae, et immunitatis intermutatae contra novum coronavirus eiusque stirpes. Nihilominus, in multis nationes vaccinatio massiva, et populorum angoris causa, et fabricantium lucri cupiditate, perstrenue intenditur. Adhuc effecta medicaminum ad promptum usum dispositorum multotiens hauddum sufficiunt in morbum sanandum, cum patientibus non redintegretur sanitas plena post exitionem nosocomialem.

COVID 19 et sanitas animi recensere

Extra effectus homini immediate affecto COVID 19 societatibus orbe terrarum onus significat. Exstat varietas motuum animi lata inter sollicitudinem minorem et morbum psychiatricum graviorem. Non raro homines simul et solliciti et non viro contacti copia informationis se nimis onerati sentiunt. Nonnulli cum aliis morbis frequentius symptomatibus animi quoque agitantur. Proposita est pyramis graduum quattuor curarum (a pyramidis base ad summum)[19]:

  1. Considerationes sociales basalium et curarum et securitatum
  2. Confirmatio rerum auxiliarium et communitatium et familiarum
  3. Adiumenta focalia, homine hominum, generalia
  4. Adiumenta focalia fortunarum definitarum

Notae recensere

  1. Nominatio ab Ordine mundi sanitario die 11 Februarii 2020 facta. Sic scientifice nominaverunt morbus a novi coronaviri contagione ortus.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Ordo mundi sanitarius: https://www.who.int/news-room/q-a-detail/q-a-coronaviruses (Quaestiones responsaque de coronaviris) (Anglice).
  4. Li Q., Guan X., Wu P., Wang X., Zhou L., Tong Y., Ren R., Leung K. S. M., Lau E. H. Y., Wong J. Y. (Ian 2020). "Early Transmission Dynamics in Wuhan, China, of Novel Coronavirus-Infected Pneumonia". New England Journal of Medicine: 10.1056/NEJMoa2001316 
  5. Huang C., Wang Y., Li X., Ren L., Zhao J., Hu Y., Zhang L., Fan G., Xu J., et al. (Feb 2020). "Clinical features of patients infected with 2019 novel coronavirus in Wuhan, China". Lancet 395 (10223): 497-506 
  6. Officialiter decernitur occlusio omnium illorum praediorum quibus publice utatur (scl. officia publica, scholae, templa, domi lusoriae, inter alia praedia, occludenda sunt); porro conglobationes (scl. conventus et acta festiva), ubicumque effici possint, prohibuntur. Aegrotis solae curae levativae in nosocomiis offeruntur (scl. alimenta, medicamina lenitiva, respiratra electronica, auxilium psychologicum); casus extremi per chirurgiam transplantationis pulmonum solvi possunt, sed huiusmodi operatio, ob inopiam institutionalem, rarissime efficitur.
  7. Oratio directoris Tedros Adhanom Ghebreyesi de pandemia (die 11 Martii 2020).
  8. Xiong J., Lipsitz O., et al. (Dec 2020). "Impact of COVID-19 pandemic on mental health in the general population: A systematic review". Journal of affective disorders 277: 55-64 
  9. Li W., Moore M. J., Vasilieva N., Sui J., Wong S. K., Berne M. A., Somasundaran M., Sullivan J. L., Luzuriaga K., Greenough T. C., Choe H., Farzan M. (Nov 2003). "Angiotensin-converting enzyme 2 is a functional receptor for the SARS coronavirus". Nature 426 (6965): 450-4 
  10. Xu X., Chen P., Wang J., Feng J., Zhou H., Li X., Zhong W., Hao P. (Mar 2020). "Evolution of the novel coronavirus from the ongoing Wuhan outbreak and modeling of its spike protein for risk of human transmission". Science China. Life sciences. 63 (3): 457-60 
  11. Bai Y., Yao L., Wei T., Tian F., Jin D. Y., Chen L., Wang M. (Feb 2020). "Presumed Asymptomatic Carrier Transmission of COVID-19". JAMA: 10.1001/jama.2020.2565 
  12. Salehi S., Abedi A., Balakrishnan S., Gholamrezanezhad A. (Feb 2020). "Coronavirus Disease 2019 (COVID-19): A Systematic Review of Imaging Findings in 919 Patients". American journal of roentgenology 14: 1-7 
  13. Gautret P., Lagier J. C., Parola P., Hoang V. T., Meddeb L., Mailhe M., Doudier B., Courjon J., Giordanengo V., et al. (Mar 2020). "Hydroxychloroquine and azithromycin as a treatment of COVID-19: results of an open-label non-randomized clinical Trial". International journal of antimicrobial agents: 10.1016/j.ijantimicag.2020.105949 
  14. Cao B., Wang Y., Wen D., Liu W., Wang J., Fan G., Ruan L., Song B., et al. (Mar 2020). "A Trial of Lopinavir-Ritonavir in Adults Hospitalized with Severe Covid-19". New England Journal of Medicine: 10.1056/NEJMoa2001282 
  15. Elfiky A. A. (May 2020). "Anti-HCV, nucleotide inhibitors, repurposing against COVID-19". Life sciences 284: 117477 
  16. Commendationes hygienes Generales contra contagionem.
  17. Lu C. W., Liu X. F., Jia Z. F. (Feb 2020). "2019-nCoV transmission through the ocular surface must not be ignored". Lancet 395 (10224): e39 
  18. Belser J. A., Rota P. A., Tumpey T. M. (Mar 2013). "Ocular tropism of respiratory viruses". Microbiology and molecular biology reviews 77 (1): 144-154 
  19. Wright L. A., Gnanapragasam S., et al. (Apr 2021). "Managing COVID-19 related distress in primary care: principles of assessment and management". BMC family practice 

Nexus interni

Nexus externi recensere

Ordo mundi sanitarius recensere