Wikidata Bulgaria (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 54°58′39″N 49°3′15″E

Gestio

Procuratio superior: Tatarstania

Bulgaria,[1] vulgo Bulgar (Russice Булгар) seu Bolgar (Russice Болгар; Tatarice Болгар), fuit potens regni Bulgariae antiqui et dein Ordae Aureae urbs, ad confluentia flumina Rha et Kamam sita. Saeculis decimo condita et quinto decimo relicta, nonnumquam commemorabatur. Ruinae urbis, inter quas nonnulla aedificia bene conservata et refecta, ab anno 2014 ad UNESCO Mundi Hereditatem pertinent.

Ruinae Bulgariae cum templis.

Saeculo septimo decimo monasterium Russicum orthodoxum loco urbis derelictae conditum est, et iuxta monasterium illud constructus est vicus, qui nomen Bulgariae obtinuit. Anno 1957 ad locum illius vici mota est urbs Kujbyšev (olim Spassk), cuius terrae priscae ab aquis cisternae novae (maximae in Rha flumine) inundatae erant. Anno 1991 haec urbs ad rem publicam Tatarstaniam Foederationis Russicae pertinens, prope ruinas Bulgariae sita, nomen illius urbis antiquae accepit.

Nota recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bulgariam spectant (Bolghar, Bolghar ancient settlement).
  Situs geographici et historici: Locus: 54°58′39″N 49°3′15″E • OpenStreetMap
  • Pagina de Bulgaria urbe in Encyclopaedia Russica Magna. (Russice)