Budingum,[1] Francogallice boudin[2] est botuli genus in Francia aliisque terris Francophoniae factum, cuius sunt duae species principales. Boudin noir est sanguiculus, videlicet intestinum sanguine adipeque porcinis fartum. Boudin blanc (botulus albus) autem lacte et gallina aliove carne alba farcitur. Exstant et alii boudins; exempli gratia, Acadiani Ludovicianae boudin faciunt ex carne porcina et oryza.

Boudin noir cum malis et patatis

Notae recensere

  1. "Budingum" apud Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
  2. Vide Trésor de la langue française, s.v. "boudin".

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 
Boudin blanc truffé, cum tuberibus