Brussus Dickinson (natus Paul Bruce Dickinson Worksop in vico Nottinghamiensi die 7 Augusti 1958) est cantor, citharista, et compositor carminum Anglicus. Opere cantoris ducentis Iron Maiden, gregis metalli gravis ex 1981 notus est, ac bonam famam operatico vocis modo late extendente strenuoque aspectu scaenico habet.

Dickinson in Somewhere Back in Time itinere mundi die 26 Februarii 2008 canit.
Dickinson aviator, Flying Heavy Metal pelliculam televisificam faciens, vestem volatus anno 2004 gerit.
Dickinson anno 2014 canit.
Dickinson Ottavae in Ontarione die 6 Iulii 2010 canit.

Scholam Oundle Oundle in oppido Nottinghamiensi, Scholam Eduardi Regis VII Sefeldae, atque Universitatem Mariae Reginae Londinii frequentavit. Aviator pro Astraeo, mercatoria transportationis aeriae societate, laborabat; societate autem deficiente, Cardiff Aviation die 1 Maii 2012 ipse condidit.[1] Hospes radiophonicus et televisificus laboravit. Mythistorias saturicas, autobiographiam, ludosque scaenicos scripsit. Cum Iron Maiden braxatorium condidit, quod cerevisiam prospere facit et vendit. In certaminibus artis gladiatoriae certavit. Intelligent Life magazina propter eius studia varia eum vivum polymathis exemplum anno 2009 existimavit.[2] Hodie Lutetiae cum amasia habitat.

Doctoratus honoris causa ab ordine philosophiae apud Universitatem Helsingiensem ei anno 2019 concessus est.

Discographia recensere

Itinera recensere

  • 1990: Tattooed Millionaire Tour
  • 1994–1995: Balls to Picasso Tour
  • 1996: Skunkworks Tour
  • 1997: Accident of Birth Tour
  • 1998–1999: The Chemical Wedding Tour
  • 2002: Airraid over Europe Tour

Nexus interni

Notae recensere

  1. Barry 2016.
  2. Cumming 2009.
  3. Dickinson solum in editione altera apparuit, quia prima editio antequam se cum grege consociavit facta erat.

Bibliographia recensere

  • Barry, Sion. 2016. "Iron Maiden singer Bruce Dickinson delivers first Boeing 737 aircraft for Air Djibouti: Cardiff Aviation is providing support to Air Djibouti which has major expansion plans." Media Wales, 11 Augusti 2016. WalesOnline.
  • Cumming, Ed. 2009. "Polymaths: 20 Living Examples." Intelligent Life, autumno. Archivum interretiale.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brussum Dickinson spectant.