Brassica oleracea, in aliis linguis brassica silvestris appellata (Hispanice col silvestre; Anglice wild cabbage) sive vulgaris (Francogallice chou 'common'), est herba edulis nativa meridianarum atque occidentalium orarum Europaearum, familiae Brassicacearum ordinis Brassicalium adpertinens. Haec est herba biennis, cuius folia structuram rotundam inter evolutionis primum annum faciunt. Cultura eius et varietatum ut vegetalia aetatibus antiquissimis coepit. Greges brassicae vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[1]


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Brassica 
Species : B. oleracea 
L.
Brassica oleracea L.   
Subdivisiones: Varietates

Brassica oleracea humos salem carbonatumque calcii nimis continentes tolerat, sed eidem alia circumiecta intoleranda sunt et sic contendere debet cum aliis plantis in statibus inferioribus. Ergo biotopium eius ad humos siliceas maritimasque ac rupes reductum est.

Folia Brassicae oleraceae carnosa semper sunt, et proteina habent, quae has plantas aquam alimentumque servare sinunt. Secundo vitae anno alimenta servata inflorescentias flavas generant, quae unum sive duo metra longae sunt.

Cultura et usus recensere

B. oleracea diutissime colitur cum nonnullis gregibus productis brassicam, herbas caulifloras, aliasque eiusdem species plantas includentibus. Haec est planta nobilissima in nutrimento humano inclusa. Ex U Trianguli Theoria, B. oleracea affinis est aliis quinque speciebus Brassicae generis.

Eadem planta magnorum subsidiariorum ciborum causa essa, qui hieme in foliis servantur. Hi cibi pleni sunt nutrimentis essentialibus vitaminum C continentibus.

Brassicae oleraceae varietates septem culturae classes congregantur, e quibus Acephalae Classi varietates cum aspecto magis silvestri sunt:

Aliqui —praesertim brassica Bruxellarum et Brassica oleracea Grex Italica— copiosi sunt sinigrina, quae ad vitandum duodeni cancrum adiuvare dicuntur.

 
Brassicarum hortus varietates diversas monstrans

Varietates recensere

Catalogus sequens est inventarium breve omnium varietatum brassicarum.

Notae recensere

  1. "Cabbage, Broccoli, Cauliflower, and Other Brassica Crops". Center for Agriculture, Food and the Environment, College of Natural Sciences, University of Massachusetts at Amherst, USA. 14 Ianuarii 2013 .

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database