Brasidas (Graece Βρασίδας, mortuus ad Amphipolim 422 a.C.n.) fuit optimus Lacedaemoniorum dux in Belli Peloponnesiaci prima parte, quae bellum decem annorum aut bellum Archidamium dici solet. Nam et Megarae ab Atheniensibus oppugnatae saluti fuit[1] et exercitum per Thessaliam et Macedoniam in Chalcidicen duxit ubi multas civitates Atheniensibus subiectas ad defectionem impulit aut expugnavit. Qua de causa Athenienses, metuentes ne universum imperium suum corrueret si socii ad Lacedaemonios transfugerent, ad pacem faciendam proniores fuerunt. Brasida mortuo post paucos menses pax Niciae facta est.

Chalcidice antiqua ubi Brasidas feliciter bellavit antequam occideretur.

De militia recensere

Pater ei Tellis fuit[2], alias ignotus[3].

  • 431 a.C.n. Brasidas Mothonen in litore Peloponnesi ab Atheniensibus mari adortam celeriter et feliciter defendit. Ob hanc rem bene gestam primus Lacedaemoniorum hoc bello honoratus est[4].
  • 430 a.C.n. Ephorus eponymus electus est[5].
  • 429 a.C.n. Pugna navali ad Naupactum commissa navarchi Cnemi legatus erat[6]. Ineunte hieme audaciam ostendit cum ipse et Cnemus consilium ceperunt Piraei neglegenter custoditi adgrediendiː quod tamen Atheniensibus acriter succurrentibus omissum est[7]
  • 427 a.C.n. Ad Corcyram legatus navarchi Alcidae pugnabat. Tum quoque audacior duce suo exstitit[8]
  • 425 a.C.n. Ad insulam Sphacteriam ubi Lacedaemonii magnam cladem acceperunt triremi praepositus fortiter pugnavit dum navem in litus hostile inicit et graviter vulneratus est[9]
  • 424 a.C.n.ː Cum Athenienses ex improviso Nisaeam, Megarensium portum, occupaverunt Brasidas ad Corinthum expeditionem in Thraciam praeparabat. Statim re cognita exercitum Corinthiorum, Boeotiorum, Sicyonensium, ut quisque ad manum erat, Megara rapuit atque praesentia sua hostes ab ipsa urbe capienda prohibuit. Tum optimates Megaris rerum potiti sunt, fugatis proditoribus qui Athenienses accersiverant[10]. Rex autem Macedonum Perdiccas societatem cum Spartanis fecerat atque copias ad gentes vicinas subigendas poscebat commeatum et stipendium pollicitus. Quocirca magistratus Lacedaemonii, quamvis a longinquis expeditionibus more maiorum aversi, cupidissimo Brasidae 1700 hoplitas[11] tradiderunt, e quibus septingenti hilotae erant quos ostenta spe libertatis quam longissime Sparta abesse metu seditionum volebant, postquam Athenienses Pylum in Messenia tenebant[12]. Ceteri e sociis civitatibus lecti erant. Cum his militibus secundi ordinis Brasidas civitates Athenarum socias in Chalcidica sperabat sibi adiungere posse sive persuasione sive vi[13]. Per Thessaliam celerrime iter fecit ab hospitibus et amicis suis eam regionem incolentibus ductus quia plerique Thessali Atheniensibus favebant (nam auxilia posterius a Lacedaemoniis suis missa transitu prohibita domum reverti coacta sunt)[14]. Primum adversus Lyncestas, vicinam gentem, eum duxit Perdiccasː Brasidas vero parum idoneum existimans inutili sibi bello copias consumere quamvis irato rege per colloquia litem componere maluit, dum arbitri officio fungitur[15]. Acanthum deinde properavit, Androrum coloniam ideoque Atheniensium partium, ad fauces paeninsulae montis Athonis sitam. Incolis callidis verbis persuasit ut sibi portas aperirent, talia dicens qualia Thucydides in eius ore posuit[16]; quorum summa erat Lacedaemonios Graeciam iugo Atheniensium liberatum quidem venisse, vim tamen adhibendam existimare nisi consensissent ne malo exemplo ceteras civitates a libertate vindicanda deterrerent. Statim post Acanthios Stagirenses quoque, et ipsi Androrum coloni, se Brasidae dederunt.
 
Eion et Amphipolis ad Strymonem flumen.
  • Hieme 424/3 Brasidas ad ortum solis ulterius procedit et Argilenses (et ipsos Androrum colonos) volentes in fidem recipit; unde ad Amphipolim et eius portum Eionem contendit. Amphipolis, colonia ab Atheniensi Hagnone nuper condita, magni momenti erat non tantum ob pontem quo Strymonem flumen transire solebant sed etiam lignorum commercii causa[17] et metallorum. Tam inexpectatus media hieme advenit ut multos incolas extra moenia vagantes ceperit unde facilius postea ceteris persuaserit ut mitissimis propositis condicionibus se dederent. Thucydides qui in illa regione tum strategiam gerebat et auxilio advocatus erat serius quam ut Amphipolim servare posset advenitː portum Eionem nihilo minus tueri potuit. Magno detrimento et dolori Atheniensibus fuit Amphipolis amissa adeo ut Thucydides historicus exsilio eis poenas dederit[18] eo magis quo duae Thasiorum coloniae in continenti Oisyme et Galepsos ad Brasidam defecerunt. Deinde oppida in paeninsula Acte sibi adiunxitː duae tantum restiterunt Dion et Sane quorum fines vastavit[19]. Deinde Toronen, praesidium Atheniense in paeninsula Sithonia positam, iter fecit quam a parte incolarum proditam cepit, expulsis hostibus. Eadem ibi proclamavit quae Acanthiis iam dixerat[20].
  • 423 a.C.n.ː impetum Brasidae cohibuerunt indutiae annuae die 14 mensis Elaphobolionis inter belligerantes factae. Lacedaemonii enim captivos reciperare quam longinquas et periculosas expeditiones sustinere malebant[21]. Circa idem tempus Skione et Mende in paeninsula Pallene ab Athenis ad Brasidam volentes deficiunt. Quamvis indignantibus Atheniensibus quod e stipulationibus indutiarum utrique quae haberent retinere deberent et nova capere vetabantur, Brasidas nec fidem incolarum deseruit nec praesidia Lacedaemonia ex illis urbibus revocavit. Econtra Atheneniensium impetum sustinere in animo habebat[22]. Tum Perdiccas Brasidan iterum in Lyncestas ducit et postquam maximum Barbarorum exercitum adversus se procedentem animadvertit fugiens Peloponnesios deserit. Diffillime per infestos fines Brasidas suos Toronen reduxit. Ex illo tempore auxilio Macedonum destitutus eratː nam Perdiccas colloquia et societatem cum Atheniensibus inire maluit. Interim strategus Nicias in paeninsula Pallene Menden ceperat et Skionen frustra obsidebat[23]
  • 422 a.C.n.ː cum indutiae annuae ad terminum pervenissent strategus Atheniensis Cleon magnum exercitum in Chalcidicam duxit. Primum Toronen parvo praesidio defensam cepit et inde Amphipolim iter fecit. Quamquam minorem exercitum habebat quia homines amissi non iam supplebantur et a Macedonibus sociis desertus erat, Brasidas incolarum favore fretus et multis Thracibus subiunctis errores adversarii exspectare constituit ut Athenienses tempore opportuno adgrediretur. Contra Cleon sibi persuasum habebat nullo modo hostes sese paucos contra multos adgredi ausurosː itaque nondum sociis quos exspectabat collectis spectandi loci causa ad Amphipolim processit et cum Brasidam et exercitum eius universum intra moenia vidisset, redeundum esse quidem existimavit ne proelium committere nondum coactis omnibus copiis cogeretur, sed neglegenter et incaute agmen disposuit quod hostes cursu advenientes tripertito adgressi sunt. Ita cladem accepit et fatum ipse adiit et sescentos Athenienses delectos amisit dum septem hostes tantum occidit, inter quos fuerat Brasidas qui ut solebat in primis periculum adierat[24].

De posthumis honoribus recensere

Amphipoltani qui per eum libertatem servaverunt eum funere publico et cultu heroico honorarunt. Introitu urbis sepultum quotannis victimis et certamine colebant. Hagnonis conditoris Atheniensis statuas deiecerunt et Brasidam verum conditorem coloniae esse per urbem celebraverunt[25].

Thucydides, cui Amphipolis a Brasida capta causa exsilii fuisse videtur et praecipuus fons de eius rebus gestis exstat, eum multum admirabatur. Ita laudes eius heroicae virtutis nobis tradidit.

Notae recensere

  1. Thucydides IV.66-74
  2. Thucydides II.25.2 et III.69.1 et IV.70.1
  3. Dubitare licet an idem fuerit qui pacem Niciae iurarit (Thucydides V.24)
  4. Thucydides II.25.2 Diodorus Siculus XII.17.
  5. Interpolator (?) apud Xenophontis Hellenica II.3.10
  6. Thucydides II.86-86
  7. Thucydides II.93
  8. Thucydides III.69, 76, 79.
  9. Thucydides IV.11.4-5. Diodorus Siculus XII.26.
  10. Thucydides IV.70-74.
  11. Thucydides IV.78.1
  12. Thucydides IV.80. Diodorus Siculus XII.27.
  13. Thucydides IV.78-79.
  14. Thucydides IV.78 et V.12-13.
  15. Thucydides IV.83.
  16. Thucydides IV.84-88
  17. Thucydides VI.108.
  18. Thucydides IV.102-108 et V.26
  19. Thucydides IV.109.
  20. Thucydides IV.110-115. Diodorus Siculus XII.28.
  21. Thucydides IV.117-119
  22. Thucydides IV.120-123
  23. Thucydides IV.124-132 et V.2.2. Diodorus Siculus XII.30
  24. Thucydides V.2-3 et 6-11. Diodorus Siculus XII.31.
  25. Thucydides V.11.1. Geneviève Hoffmann, "Brasidas ou le fait d’armes comme source d’héroïsation dans la Grèce classique", in Héros et héroïnes dans les mythes et les cultes grecs, 2000ː 365-375

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere