Brana (pro membrana; Anglice: brane, ex membrane), vel p-brana, in physica theoretica, est notio mathematica per spatium extensa quae videtur in theoria chordarum et theoriis cognatis (theoria-M et cosmologia branarum). Variabilis p ad spatialem branae dimensionem refert: 0-brana est particula quasi punctum, 1-brana est chorda, 2-brana est membranum. Omnis p-brana (p+1)-dimensionale mundiale volumen everrit dum per spatium et tempus propagatur.

Ab initio, theoria chordarum fuit theoria 1-branarum appellatarum chordarum. Annis 1990 exeuntibus, theoristae instituerunt intelligere theoriam extendi posse ut obiectus superiorum dimensionum includat. Usitate, hi obiectus sunt non perturbativa theoriae lineamenta; non apparentur in theoria perturbationis—quam ob rem primi theoristae eos ignoverunt.

Ultra theoriae chordarum principalem chordam (F-chordam) et duplum magneticum (NS5-branam), gravissimi typi branarum sunt Dirichlet-branae (D-branae), ingentes superficies massam habentes quae inter spatium innatant. Se gerunt quasi lubrica muscis capiendis folia: termini chordarum apertarum super ea moventur, sed non avelli possunt. Particulae subatomicae, sicut electrona et protona, fortasse sunt mere chordae apertae, et si sunt, branis adhaerentur. Solum paucae particulae hypotheticae, sicut gravitona (quae gravitatis vim transmittunt), necesse sunt chordae clausae et ergo per additas dimensiones libere moveri possunt.

Occurruntur typi varii D-branarum in theoriis variis. Etiam Dn-branae pro n videntur in theoria chordarum typi IIA, quoniam impares Dp-branae videntur in theoria chordarum typi IIB.

M-theoria explicata, nova dimensio apparuit, et chorda principalis theoriae chordarum facta est membrana in duabus dimensionibus, M2-branis (vel supermembranis), cuius duplum magneticum est M5-brana. Theoristae nunc credunt varias theoriae chordarum branas esse coniunctas cum his superiorum dimensionum M5-branis, in orbibus diversis involutis.

Vide recensere

Fons recensere

Burgess, Cliff, et Fernando Quevedo. 2007. "The Great Cosmic Roller-Coaster Ride." Scientific American (November): 51–59.