Bracae sunt vestimenta lintea quibus multi viri vestiuntur. Inferiores corporis partes tegunt.

Sagittarius Scytha bracas gerit.

Graeci et Romani bracas non utebantur et vestem barbaram putabant, Gallis, Germanis, Persis Parthisque solitam; sic Tacitus dicit:

bracas, tegmen barbarum, indutus togatos alloquebatur[1]

Romani autem tempore frigido feminalia vel femoralia gesserunt[2], bracis similes, sed breviores, vix genua operientes.

Sed saeculo III bracae Romae iam in usu fuisse videntur; nam Aelius Lampridius Alexandrum Severum dicit bracas albas habuisse, non coccineas, ut prius solebant (40). Ergo Honorius et Arcadius legem ediderunt, ut nemini liceret intra Urbem bracas gestare[3] Sed temporibus recentioribus Europae gentes omnes huic mori assueverunt.

Notae recensere

  1. Historiae II 20.
  2. Sic, e.g., Suetonius de Augusto, 82.
  3. Codex Theodosii, XIV 10, 2.

Fontes recensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis (s.v. bracae)

Nexus interni

 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!