Bombycinum (sc. textum) est pannus e filamentis textus quae bombyces producunt. Omnium telarum bombycinarum notissimus est sericum, a principio apud Sinas a Bombyce mori productum; sunt autem multa alia filamenta, a speciebus fere 500 vermiculorum expressa, quorum filamentorum nonnulla in pannis ab hominibus texta sunt.

Bombycina trium specierum (fortasse Antheraea assamensis, Antheraea mylitta, Samia cynthia) ab archaeologis reperta sunt ad Harappa et Chanhu-Daro, locos archaeologicos millennii III a.C.n. culturae Vallis Indi.[1] Eodem fere aevo Sinae telam sericam texere coepisse censentur.[2] Assyri, secundum Plinium, bombycinis usi sunt.[3] Antiquis Graecis Romanisque celeber fuit tela bombycina, fortasse a bombyce Lasiocampa otus producta, a mulieribus in insula Co texta, nomine "Coum" cognita.[4] Hodie praecipue in India bombycina texuntur et venundantur.

Tabula bombycum, plantarum, pannorum recensere

Notae recensere

  1. Good et al. (2009)
  2. Hill (2009)
  3. Plinius, Naturalis historia 11.74
  4. Plinius, Naturalis historia 11.75-78; Richter (1929); Sherwin-White (1978). Antea, ut censetur, eadem fere tela in insula Amorgo producta erat, nomine "Amorginum": Richter (1929)

Bibliographia recensere

  • K.P. Arunkumar,Muralidhar Metta, J. Nagaraju, "Molecular phylogeny of silkmoths reveals the origin of domesticated silkmoth, Bombyx mori from Chinese Bombyx mandarina and paternal inheritance of Antheraea proylei mitochondrial DNA" in Molecular Phylogenetics and Evolution vol. 40 (2006) pp. 419–427
  • Irene L. Good, J. M. Kenoyer and R. H. Meadow, "New Evidence for Early Silk in the Indus Civilization" in Archaeometry vol. 51 (Ianuario 2009)
  • Nina Hyde, "The Queen of Textiles" in National Geographic Magazine vol. 165 no. 1 (1984) pp. 2-49
  • Gisela M. A. Richter, "Silk in Greece" in American Journal of Archaeology vol. 33 (1929) pp. 27-33
  • John E. Hill, Through the Jade Gate to Rome: A Study of the Silk Routes during the Later Han Dynasty, 1st to 2nd Centuries CE. Charleston, South Carolina: Booksurge, 2009. ISBN 978-1-4392-2134-1
  • P. M. Tuskes, J. P. Tuttle, M. M. Collins, The wild silk moths of North America. Ithaca: Cornell University Press, 1996. ISBN 0-8014-3130-1

Nexus externi recensere