Bithyas (Graece Biθύας) (…-120 a.C.n.) rex Odrysarum fuit, qui inter 140 a.C.n. et 120 a.C.n. regnavit.

Biographia recensere

Bithyas filius regis Cotyis IV fuit. In tertio bello Macedonico Bithyas copias Thraciae duxit atque anno 171 a.C.n. ille cum Perseo rege Macedoniae in proelium apud Callinicum contra Romanos pugnavit et eos vicit. Sed anno 168 a.C.n. in pugnam apud Pydnam Romani Macedones foederatosque superaverunt et ipsum Bithyam comprehenderunt. Postea a patre Coty Bithyas liberatus est. Deinde, facta pace cum Romanis, Bithyas «socius foederatusque populi Romani» factus est usque ad mortem et circa 140 a.C.n. ille rex regni Odrysarum factus est. Post clades Andrisci Macedonici Bithyas filium regis Amatoci III Terem extrusit quia Macedonicum obsecundaveram. Anno 120 a.C.n. mortuo Bithya filius eius Cotys V rerum potitus est.

Bibliographia recensere

  • "История на България" том1, БАН 1979.
  • Димитър Попов, „Древна Тракия история и култура“. 2009.