Bethel (Hebraice: בֵּית אֵל‎ ḇêṯ’êl, i.e. domus Dei, Graece: Βαιθηλ) est toponymum in Bibliis saepenumero usitatum. Plurimi scientifici Bethel cum vico Beitin in Cisiordania exaequant[1]. Anno 1977 nomen sedibus Israeliticis Beit El prope Beitin constitutis datum est. Multis in civitatibus sunt loci, qui Bethel nominantur.

Bethel (Beitin), photographema ex libro "Holy Land", 1894

Aetas aënea ferreaque recensere

 
Locus sacer Chanaanitarum aetatis aëneae ineuntis, Beitin 2017

Urbs iam vicesimo primo saeculo a.C.n. habitata esse putatur. - Vide excavationum expositiones a Iacobo L. Kelso (effossionum director 1954, 1957, 1960), Guilielmi F. Albright (effossionum director 1934) et aliis factae.[2]

Bethel in Bibliis recensere

 
Somnium Iacobi patriarchae, depictum a Iosepho de Ribera, 1639.
 
Reliquiae turris speculatoriae templi a Ierobeam I constituti.

Secundum traditionem biblicam Abraham, cum in Chanaan venisset Sichemque reliquisset, loco Bethel commoratus est:

Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini (Gen. 12,8)

Ex narratione de somnio Iacobi patriarchae patet urbem olim "Luza" appellatam esse:

Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “ Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ”. Pavensque: “ Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli ”. Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. (Gen. 28, 17-19)

In Gen. 31, 48–53 JHVH iterum Iacobum in Charran appellans se eundem esse, qui cum eo in Bethel locutus esset, revelavit.

Saepe alibi in Bibliis urbis Bethel mentio fit, ex quo videri potest, quid momenti urbi illis temporibus fuisset. Medius religionis locus factus etiam cum Hierosolymis auctoritate aemulata est. Primus regni Israel septentrionalis rex, Ierobeam I, in Bethel (et in Dan) vitulum aureum poni iussit, ut incolae regni sui proprium locum sacrum haberent nec amplius ad templum Hierosolymitanum irent, quod erat in regno Iudae. Propterea Ierobeam I in Bibliorum libris historicis vehementer damnatus est. Etiam prophetae acriter censuram templum agunt, ut puta Amos (fere 750 a.C.n.):

In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes magnae, dicit Dominus. (Amos 3, 14-15)

Paucis annis post Osee futurum Israel interitum cum sanctuario Bethel coniungit (Osee 10,15) et describit, quomodo Israelitae deum verum reliquant, ut Baal adorent:

Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “His — ipsi dicunt — immolate!”. Homines vitulos osculantur. Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. (Osee 13, 1-3)

Ieremias (sexto saeculo a.C.n.) censet confusa(m) (esse) domu(m) Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam. (Ieremia 48,13).

Bethel in temporibus post-biblicis recensere

Bethel/Beitin rursus habitatus et munitus est a Bacchide Syro tempore Maccabaeorum.[3] Iosephus narrat urbem Bethel a Vespasiano imperatore occupatam esse. Eusebius Caesariensis et Hieronymus Bethel tum temporis (quarto saeculo) parvum vicum prope viam ad Flaviam Neapolim situm fuisse tradunt, duodecim milia passuum a Hierosolymis in septentriones versus. Robinson notat urbis Bethel postea in litteris nullam mentionem factam esse, reliquias autem - inter quas forsitan ruinas ecclesiarum - vici maiores esse.[4]

Notae recensere

  1. Harold Brodsky (1990). "Bethel". In the Anchor Yale Bible Dictionary. Vol. 1, p. 710-712.
  2. Kelso, Iacobus L.; Albright, Guilielmus W. Foxwell (1968). The Excavation of Bethel (1934-1960). Annual of the American Schools of Oriental Research. 39. Cantabrigiae, Mass.: American School of Oriental Research in Jerusalem. doi:10.2307/3768539. ISSN 0066-0035. JSTOR 3768539. visum die 18 Iulii 2021.
  3. Robinson, Eduardus; Smith, Eli (1856), Biblical Researches in Palestine, 1838–52: A Journal of Travels in the Year 1838, University of Michigan
  4. ibidem

Vide etiam recensere

Bibliographia recensere

  • Robinson, Eduardus; Smith, Eli (1856), Biblical Researches in Palestine, 1838–52: A Journal of Travels in the Year 1838, University of Michigan
  • Kelso, Jacobus L.; Swauger, Iacobus L. (1968). The excavation of Bethel (1934-1960). American Schools of Oriental Research.
  • Ernstus A. Knauf (1998): Bethel. In: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG). 4. editio. Vol. 1, Mohr-Siebeck, Tubingae 1998, col. 1375–1376.
  • Henricus Pfeiffer (1999): Das Heiligtum von Bethel im Spiegel des Hoseabuches. Gottingae, ISBN 3-525-53867-7 (= Forschungen zur Religion und Literatur des AT und NT 183).
  • Klaus Koenen (2003): Bethel. Geschichte, Kult und Theologie. Gottingae/Friburgi, ISBN 978-3-7278-1432-7 (Orbis Biblicus et Orientalis, 192).
  • Gomes, Jules Francis (2006), The Sanctuary of Bethel and the Configuration of Israelite Identity, Walter de Gruyter, ISBN 978-3-11-018993-3
  • Melanie Köhlmoos (2006): Bet-El – Erinnerungen an eine Stadt. Perspektiven der alttestamentlichen Bet-El-Überlieferung. Tubingae, ISBN 978-3-16-148774-3 (= Forschungen zum Alten Testament, 4)

Nexus externus recensere

  • Klaus Koenen: Bethel. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.