Pater Bernhardus Rudolfus Stempfle (natus die 17 Aprilis 1882[1] Monaci; mortuus die 1 Iulii 1934 in castris carceralibus Dachani), pseudonyma fuerunt "Redivivus" et "Spectator Germaniae"[2] fuit religiosus Germanicus ordinis Sancti Hieronymi, theologus, scriptor. Editor diurnarii antisemitici Miesbacher Anzeiger, Adolfo Hitler auxilium dedit edendo librum cuius titulus est Mein Kampf.

Wikidata Bernhardus Stempfle
Res apud Vicidata repertae:
Bernhardus Stempfle: imago
Bernhardus Stempfle: imago
Nativitas: 1882; Monacum
Obitus: 1934; castra carceralia Dachani
Patria: Germania
Nomen nativum: Bernhard Rudolf Stempfle

Ut secutor partium quae NSDAP vocantur tamen trucidatus est anno 1934 in Dachani castris carceralibus cum rebellio ut dicitur Ernesti Röhm debellaretur. Opiniones sunt secundum quas Adolfus Hitler Bernhardum Stempfle necandum curavit qui nimis eius vitam novisset. Ian Kershaw putat Bernhardum Stempfle per errorem necatum esse. Aliae opiniones sunt secundum quas Nazista quiddam inimicus Bernhardum Stempfle necandum curavit.

Opus recensere

  • De Scriptis Editis Doctoris Philosophiae Maximiliani Faslinger Monacensis, Monacensis 1918. Dissertationis vel habilitationis librum.
  • „Staatsanwalt! Klage sie an des Klassenkampfes!“, Monacensis 1929.

Bibliographia recensere

  • Othmar Plöckinger: „Bernhard Stempfle“, in: ibi.: Geschichte eines Buches. Adolf Hitlers „Mein Kampf“ 1922–1945, Oldenbourg, Monacensis 2006, ISBN 3-486-57956-8, S. 133–141.

Notae recensere

  1. Otto Gritscheder: „Der Führer hat Sie zum Tode verurteilt…“ Hitlers „Röhm-Putsch“-Morde vor Gericht. Verlag C.H. Beck, München (Monacum) 1993, ISBN 3-406-37651-7, p. 145. Annus natalis invenitur etiam apud Günther Gerstenberg: Freiheit! Sozialdemokratischer Selbstschutz im München der Zwanziger, 1997, p. 291. Contra Hans-Günter Richardi: Schule der Gewalt. Die Anfänge des Konzentrationslagers Dachau 1933-1934, 1983, p. 331: indicat diem natalem 17 Aprilis 1888. Annus natalis 1882 confirmatur documento factionis NSDAP ad Stempfle factum anni 1934.
  2. Othmar Plöckinger: Geschichte eines Buches. Adolf Hitlers "Mein Kampf" 1922-1945, p. 134.