Beniaminus Church (praefectus militaris)

Beniaminus Church (circa 163917 Ianuarii 1718) pater Incursorum Civitatum Foederatarum habetur.[1] Dux fuit primarum copiarum incursorum in America (1676),[2] a Iosiah Winslow, gubernatore Coloniae Plimmutae, ad creandam primum ranger gregem ut in Bello Regis Philippi pugnaret commissus. Colonia hunc gregem annis posterioribus ad oppugnandam Acadiam per bella Regis Gulielmi et Reginae Annae legavit.

Beniaminus Church.
Rex Philippus. Effigies a Paulo Revere facta. Illustratio in editione 1772 Beniamini Church The Entertaining History of King Philip's War.

Church in animo habuit ut suae copiae Indica belli exemplaria aemularent. Ergo Indicam pugnandi rationem ab Indis ipsis discere conatus est.[3] Americani incursores facti sunt solum sub aegide sociorum Indicorum. Incursores usque ad finem temporis colonici consilio Indorum sociorum et praeceptorum nisi sunt.[4]

Church egregium manus bellatorum genus fecit, quod colonos albos ob sollertias finium selectos cum Indis amicis commiscuit ad faciendos impetus in Indos et Francicos hostiles in terra ubi militia usitata inutilis fuit. Liber Entertaining Passages Relating to Philip's War ('Capita festiva ad Philippi Bellum spectantia'), suae memoriae scriptae anno 1716 prolatae, primum habentur Civitatum Foederatarum vademecum militare.

Tribunus Church proavus fuit[5] Doctoris Beniamini Church, medici et primi Chirurgi Generalis Exercitus Continentalis, qui, Whig fidus quondam habitus, a Georgio Vasingtonio pro speculatore Thomae Gage generalis Britannici comprehensus erit.

Nexus interni

Adnotationes recensere

  1. John Grenier, The First Way of War: American War Making on the Frontier (Cambridge University Press, 2005), 35.
  2. Grenier 2005:33.
  3. Grenier 2005:35.
  4. Grenier 2005:33–34.
  5. Robert S. Wakefield, Richard Church and His Descendants for Four Generations (General Society of Mayflower Descendants, 1998).

Bibliographia recensere

Fontes primarii
Fontes secundarii

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!