Baucis et Philemon in fabula ab Ovidio in Metamorphosibus (8.626-724) narrata fuerunt pauperes magnanimi qui Iovem et Mercurium in casam suam receperunt, quo tempore dei ambo iuxta Tyanam incogniti iter fecerint, praebueruntque eis cenam generosam, quamobrem supplicium civibus Tyaneis destinatum evitaverunt. Immo, pia eorum casa templum, ipsi sacerdotes facti sunt. Alterum beneficium impetraverunt ut eodem tempore sibi vita excedendum esset. Quo facto, ambo conterminas in arbores mutati—Baucis in persicum, Philemon in quercum—deorum cultores colebantur.

Baucis et Philemon Iovem Mercuriumque recipiunt: tabula anno fere 1600 ab Adamo Elsheimer picta (Pinacotheca Dresdensis).

Archetypus habetur Ulixes hospitio receptus ab Eumaeo magistro subulcorum (Od. XIV). Callimachea porro exempla, scilicet Thesei atque Herculis hospitium, hoc relatum in Victoria Berenices (Molorchus), illud in epyllio quod Hecale inscribitur, materiam huius fabellae praebent. Similibus verbis similem historiam Ovidius in Fastis (V, 493 sqq.) narrat de theoxenia Iovis Neptuni Mercurii a sene Hyrieo.[1]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Hollis (1970) p. 106.

Bibliographia recensere

  • A. S. Hollis, ed., Ovid. Metamorphoses, book VIII (Oxonii: Clarendon Press, 1970)