Vide etiam paginam discretivam: Balderus (discretiva)

Balderus in mythologia Nordica est ansus lucis et castitatis, filius Othini et Friggae. Cui sunt permulti fratres, inter quos Thor, Váli et Víðarr sunt.

Mors Balderi. Manuscriptum Islandicum saeculi duodevicensimi.
Ultima verba ab Othino Baldero dicta. Scalptura a W. G. Collingwood facta (1908).

Saeculo duodecimo, relatus Danici a Saxone Grammatico et aliis rerum gestarum scriptoribus Danicis scripti euhemerizatam fabulae narrationem rettulerunt. Eddae poetica et prosaica, in Islandia saeculo tertio decimo compilatae, sed in poesi Nordica antiqua conditae, multas memorias Balderi mortui ut tragoedia deorum altorum et praenuntius rerum Ragnarök continent.

Secundum Gylfaginning, librum Eddae prosae Snorronis Sturlaei, historici Islandici, uxor Balderi Nanna, et eorum filius Forseti est. In Gylfaginning, Snorri dicit Balderum maximam navem umquam factam navigare, Hringhorni appellatam, nullumque locum Breidablik, eius aula, pulchriorem esse.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Balderum spectant.