Baiulia[1] seu Ballivia[1] seu Bailliagium[1] seu Baillivatus[1] est primo officium ballivi, subsequenter tribunal illud ubi ius dicebatur in nomine aut praesidio suo pagusque circumscriptus ubi iurisdictionem eius exercet.

Baiuliae aedificium Ariae

Regno Franciae recensere

Regno Franciae, balliviae praecipue in domaniae regis subdivisae in praeposituris erant, quarum praepositi capites erant, sed in feudis alia nomina praeberi poterant sicut vicecomitatus in Normannia.

Insulis Normannorum recensere

 
Balliviae Caesareae sigillum

Quoniam, ut dominus feudalis seu dux, rex Britanniarum instituit ballivos duos in insulis Normannorum, duae balliviae (Anglice bailiwick) sunt iis, altera Caesareae altera Lisiae. Et in commercio unaquaeque distincto cum Corona Britannica pro his insulis Ballivia Caesareae unae alteraeque Ballivia lisiae denominationes sollemnes adhibentur.

Anglia et Cambria recensere

In Anglia et Cambria ballivia (Anglice bailiwick) est ballivi iuridictionis circumscriptio atque refert ad territorium ubi comitis (anglice sheriff) officium a ballivo privato exercitum erat.

Ordo Teutonicus recensere

 
Baiuliae Ordinis Teutonici

Sacro Romano Imperio olim Ordinis Domus Sanctæ Mariæ Teutonicorum ballivia (Germanice baillei) fuit unitas administrativa cuius ballivus, Germanice Landkomtur notus, erat caput. Duodecim fuerunt balliviae in Sacro Romano Imperio id est Ultraiectum Alden Biesen, Confluentes, Lotharingia, Elisatia et Burgundia, Westfalia, Saxonia et Thuringia, Hassia et Marburgum, Franconia, Austria, Bohemia et Moravia denique Alta Athesia

Ad hanc diem attamen Ordinis Domus Sanctæ Mariæ Teutonicorum balliviae et in Germania, Austria, Italia, Cechia persistunt.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Du Cange, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Parisiis, 1846 , Didot fratres, T.I.

Nexus interni