Vide etiam paginam discretivam: Avari (discretiva)

Avari fuerunt gens nomadica originis Turcicae atque, ut plurimi indagatores credunt, quadam lingua Ural-Altaica utentes. Cum eodem modo civitatem in finibus prope Volgam iacentibus condiderint successores gentis Hunnorum saeculo sexto putantur. Invasionibus populationibusque totam Europam vexabant usque ad Italiam terras vastantes. Langobardis in Italia expugnanda auxilium tulerunt, deinde cum Hungaris coniuncti vel Transilvaniam incolentes usque ad decimum saeculum provixerunt, posthac submersi sunt.

Radices recensere

Saeculo quinto Avari omnes partes septentrionales inter Coream et Mare Caspium sitas subegerunt. Cum autem a gentibus Bulgarorum terra sua expulsi essent in Sarmatiam migraverunt ibique Alanis, quae gens antea dominium Sarmatiae tenuerat, subiectis atque subiunctis consederunt. Saeculo sexto in Pannoniam migraverunt Langobardos fugare atque Italiam invadere compulsantes. Chane Baiane regente summam potestatem adepti sunt magnaque parte Europae Mediae dominabantur.

Incursiones in Europam recensere

 
Chaganatus Avarorum inter annos 582 et 612.

Cum primo Byzantinis foede iuncti Slavos Bulgarosque impugnavissent partibusque inter Albem et Volgam flumen usque ad mare Balticum imperavissent amicitia Avarorum incursione in Italiam anno 610 et, quod est multo gravius, obsessione Constantinopolis ipsae (Persis quidem adiuvantibus) anno 626 dissoluta est.

Imperatori Heraclio Avaros Illyria expellere contingit. Anno 630 Cubrate stirpe Onogurorum nato Chane facto secunda Avarorum dynastia initium cepit. Illo duce Avari persaepe Francorum regnum profunde penetraverunt.

Perpauca nota de ea gente inter septimum ac octavum saeculum nobis tradita sunt praeter notionem ipsam, quod reliquae gentes deinde nomine Avari usae sint. Per effusionibus gentem profecto originis Mongolicae fuisse patefactum est, verum etiam spolia rite culturae Hebraeicae attributa inventa sunt, quamobrem sedes illius gentis magis in Chasaria quam in Ucraina aut Pannonia locandas esse opinari haud absurdum est. Ex gente Charaborum (vel Cavarorum) etiam nonnulla oppida, e.g. Kopyrev Konets, nominata sunt.

Obsessione Constantinopolis anno 626 victi Avari, cum eodem tempore confoederatio gentium Slavorum nomine Venedi oriretur, quaedam regiones confinales amittere coacti sunt. Eorum dux Samo, quidam mercator Francus, frequentationi multitudinum Slavorum gentium inter Danubium et Dravum flumen curavit. Samone defuncto (circa annum 660) confoederatio dissoluta in potestatemque Avarorum redacta est.

Bellum contra Francos et interitus recensere

 
Amphora Avarica in fano Sancti Nicolai ad mare (Romania) inventa, saeculo 8

Avari, cum hoc tempore imprimis pecuariae vitaeque pastorali se darent, tamen incursiones in regionibus imperii Carolingi adiacentibus facere non desisterunt. Quamquam Avari eo tempore minus bellicosi se gerebant aerarium eorum stipendiis annuis imperatorum Constantinopolitanorum etiamnum impletum est, ut et munificentia mitigationi prodesset eosque averteret, quin imperium Byzantinum iterum incursionibus vastarent.

Cum Avari anno 791 iterum regnum Francorum populavissent Carolus Magnus regnum nuper adeptus cupidusque belli gloriae, ut se imperatorem potentem praeberet, ubi comperit consilium regni Avarorum evertendi cepit. Quapropter marcham orientalem exercituum melius instruendorum causa condidit. Exercitus imperiales anno 791 utraque Danubii ripa tenus processerunt. Quorum alteri imperator ipse praefuit, simulatque Pippinum e foro Iulii appropinquantem secum loco constituto coniuncturum esse iussit.

Franci cum usque autumnnum eiusdem anni ad sedes Avarorum, quae "Ring" dicitur, procederent tamen in Saxonia hibernare coacti sunt, ut frigorem letalem evitarent, quo in tractu usque ad ver remanebant.

Propter vastationem caedesque discordia inter duces Avarorum exarsit. Nonnulli ad Francos transfugerunt, ubi baptizati sunt. Anno 795 caedibusque etiam gravioribus bello Saxonis illato factis regnum Avarorum cito submersum est superstetesque fugam in fines Slavorum se dederunt. Partes nunc vacuefactae denuo colonis Bavariensibus locupletae sunt.

Alii Avari ad Hungaros confugerunt cum eisque in unum confundentes, alii in Transsilvania consederunt.