Australe et Boreale Imperium[1] (Sinice 南北朝 Nánbeǐ cháo) dicuntur regna in quae omnes Sinae inter Cin (Sima) et Suy familias imperium tenentes sunt divisae, quae annos 420 ad 589 manebant.

Regna australis et borealis imperii, anno 440
Regna australis et borealis imperii, anno 560

Index Regnorum recensere

Nota: Nomina regnorum australium familiae seu domuum regnatricium primum dantur secundum Couplet librum; unde litteris Sinicis et Latinis secundum nostra aetate translitterationem adscribuntur. Borealium autem regnorum, quia haud sane multum apud Couplet de iis scriptum est, hac tantum neque illa dantur.

Regna Australia recensere

  • Familia Sum, Sinice Sòng (sed communiter 劉宋 Liú Sòng, id est secundum nomen gentilicium imperatoris vocata, cum praeclarior fuit familia Sum post quinque familias imperiales); regnavit 420 ad 479;
  • Familia Ci, Sinice ; regnavit 479 ad 502;
  • Familia Leam, Liáng; regnavit 502 ad 557;
  • Familia Chin, Chén; regnavit 557 ad 589.

Regna Borealia recensere

  • Familia Beiwei, Sinice 北魏, id est Wei (seu Guei) septentrionalis;
  • Familia Dongwei, Sinice 東魏, id est Wei orientalis;
  • Familia Xiwei, Sinice 西魏, id est Wei occidentalis;
  • Familia Beiqi, Sinice 北齊, id est Qi (seu Ci) septentrionale;
  • Familia Beizhou, Sinice 北周, id est Zhou (seu Cheu) septentrionalis;

Notae recensere

  1. Nomen Latine datum est apud Couplet, p. 47: “Fuit autem per haec tempora diarchia seu duumviratus dictus Nan pe chao, hoc est Australe & Boreale Imperium.”

Bibliographia recensere

Nexus interni