Aura Carmen Răducu (nata die 9 Martii 1956) machinatrix atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Iuventus et munus recensere

Postquam scholam reliquit, Răducu annis 1975 - 1980 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat atque machinatrix chemiae facta est. Deinde ad annum 1991 hoc munere fungens in Fabrica fibrarum vitrearum "FIROS" operam dedit. Ad annum 1999 ministra publica in administerio industriae et commercii fuit. Tum ad annum 2007 in legatione Commissionis Europaeae in Romania operam dedit. Deinde ad annum 2007 Bruxellis apud Commissionem Europaeam decursum regionalem curavit. A mense Martio 2014 ad usque Novembrem 2015 pro Argentaria Europaea Reconstructionis et Decursus operam dedit.

Cursus honorum recensere

Die 17 Novembris 2015 nova ministra opum Europaearum in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominata est[1]. Hoc in magistratu Mario Nica successit, qui die 4 Novembris 2015 cum omni consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recesserat. Ipsa autem die 25 Aprilis 2016 se e consilio ministrorum recessit[2]. Die 27 Aprilis 2016 Christianus Ghinea eius successor nominatus est[3].

Nexus externi recensere

Notae recensere

Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )

Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae)