Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus

Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Pater eius Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus consul anni 494 a.C.n. erat, frater Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus consul anni 456, filius eius Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus, consul 448 erat.

Cursus honorum recensere

Verginius anno 469 a.C.n. consul rei publicae Romanae erat. Eo anno plebs iterum agros dandos postulabat, sed cum nuntiatum esset, Volscos et Aequos urbem apropinquare seditio ad tempus finita est. Verginius exercitum in Aequos duxit, paene temeritate sua victus tamen victor virtute militum abiit[1]. Deinde cum collega Tito Numicio Prisco agrum Sabinorum populavit[2].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 63,5
  2. Dionysius Halicarnessensis IX 56


Antecessores:
Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola) II et Tiberius Aemilius L.f. Mamercinus (Mamercus)
Consul
469 a.C.n.
cum
Tito Numicio Prisco
Successores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus II et Quintus Servilius Structus Priscus