Aulus Manlius Cn.f. Vulso (consul 178 a.C.n.)

Aulus Manlius Cn.f. Vulso (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 177 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens recensere

Gnaeus Manlius Vulso, consul anni 189 a.C.n., eius frater fuit.

Cursus honorum recensere

Anno 189 a.C.n. praetor suffectus contra Lugures certavit. Anno 178 una cum Marco Iunio M.f. Bruto consul creatus Galliam provinciam accepit, sed contra Histrios exercitum duxit. Ibi cladem accepit atque a collega Iunio servari debet[1]. Anno 177 ambo proconsules iterum contra Histrios pugnabant, dum Gaius Claudius Ap.f. Pulcher consul hanc expeditionem suscepit.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLI 1-7


Antecessores:
Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus et Quintus Fulvius Q.f. Flaccus
Consul
178 a.C.n.
cum
Marco Iunio M.f. Bruto
Successores:
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher et Tiberius Sempronius P.f. Gracchus