Aulus Caecina Paetus (natus ignoto anno, mortuus anno 42) senator Romanus fuit. Uxor eius Arria Maior fuit, filiam ex ea Arriam Minorem habuit, quam Publio Clodio Thrasea Paeto, consuli suffecto anni 56 in matrimonium dedit.
Anno 37 consul suffectus factus est. Anno 42 coniurationi Lucii Arruntii Camilli Scriboniani interfuit et comprehensus Romam tractus cum uxore mortem voluntariam petivit[1]. Illa uxor, Arria nomine, quandam gloriam sibi comparavit dum cunctanti marito viam ad libertatem sternit : sese enim ipsa vulnerasse dicitur et pugionem deinde ei porrexisse addens : Vide, Paete, non dolet[2]. Filium habuit Gaium Laecanium Bassum Caecinam Paetum (consulem suffectum anni 70), quem Gaius Laecanius Bassus, consul ordinarius anni 64 adoptavit.

Notae recensere

  1. Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae III 16
  2. Dio Cassius 60.16. Martialis, Epigr. I.13.