Augustus Zestermann, natus die 10 Ianuarii anno 1807 in urbe Wilka Lusatiae superioris et mortuus die 17 Martii anno 1869, fuit historicus artium bellarum et christianismi antiqui atque professor, natione Borussus.

Vita recensere

Primum didicit in urbe Zittau et ab anno 1825 apud Studium Generale Lipsiense. Creatus est doctor philosophiae eodem anno. Anno 1832 factus est ludimagister in schola Thomasiana in urbe Lipsia. Anno 1868, unum annum ante mortem, factus est professor ibidem.

Inquisivit de antiquitate christiana atque de architectura.

Socius erat plurium societatum eruditarum in Germania atque in America.

Erat Masso receptus in logia cui nomen Minerva ad tres Palmas ("Minerva zu den drei Palmen").

Scripsit tam theotisce quam latine.

Eius scripta recensere

  • Die antiken und die christlichen Basiliken nach ihrer Entstehung, Ausbildung und Beziehung zueinander dargestellt. (1847)
  • De basilicis. Libri tres, a Regia Academia Literaria, quae in Belgio floret, praemio ornati. Bruxellis (1847)
  • Systematische Darstellung der Entwickelung der Baukunst in den obersächsischen Ländern. (1852)
  • Rede zum Ehrengedächtnisse des Herrn Dr. Carl Heinrich Adelbert Lipsius. (1861)
  • Die bildliche darstellung des kreuzes und der kreuzigung Jesu Christi historisch entwickelt. (1867)

Bibliogrphia recensere

  • Richard Sachse, Karl Ramshorn, Reinhart Herz: Die Lehrer der Thomasschule zu Leipzig 1832–1912. Die Abiturienten der Thomasschule zu Leipzig 1845–1912. B. G. Teubner Verlag, Leipzig 1912, p. 16.