Augustus Fredericus Kellner (natus apud Vaihingen an der Anz in regno Virtembergiae die 1 Februarii 1885; mortuus Lichae[1] die 4 Novembris 1970) fuit administer rei iuridicae Moguntiaci et Laubaci[2] in Germania. Administrabat quoque acta politica pro Sociali Democratica Factione Germaniae, et saepe orationes habebat contra Adolphum Hitler nazistasque. secundo bello mundano Kellner diarium composuit, in quo magna parte facta facinoraque nazistarum retulit. Explicavit rationem suam ad scribendum diarium, cui titulum dedit Mein Widerstand ('Mea oppositio'):

Fredericus Kellner anno 1934.

"Contra nazistas pugnare in tempore praesenti non poteram, ergo me constitui in futuro tempore eos pugnaturum. Daturus eram generatiobus futuris telum, quo obsistant omni resurrectioni talium malorum. Testimonium meum notaret barbarica facta, dum monstraret quomodo eis adversari."

Nexus interni

Notae recensere