Wikidata Augustus Berlin
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Februarii 1910; Brake
Obitus: 11 Iulii 1981; Lemgovia
Patria: Germania

Augustus (August) Berlin (natus die 2 Februarii 1910 in oppido Brake (Lippiensis ager), Lemgoviae mortuus 11 Iulii 1981) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus recensere

Post scholam finitam Berlin tirocinium murarii fecit. Usque ad annum 1945 hoc munere functus est.

Cursus honorum recensere

Iam iuvenis Berlin ad iuventutem socialisticam opificum atque collegia opificum accessit et ab anno 1928 sodalis SPD fuit. Anno 1933 a nazistis, qui rerum Germaniae potiti sunt, propter consilia sua paulisper in castra carceralia inclusus est. Inter secundum bellum mundanum Berlin ab anno 1940 ad 1945 miles conscriptus fuit ac denique captivus belli fuit. Mense Februario 1946 praeses SPD in pago Lippiensi electus et legatus dietae pagi nominatus est. Hoc officium ad annum 1969 tenuit. Anno 1949 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1972 mansit[1].

Notae recensere

  1. Amtliches Handbuch des Deutschen Bundestages, 6. Wahlperiode, Bonna 1969