Mons Ataporca Sierra Atapuerca (Hispania boreoccidentalis physicalis )
Mons Ataporca Sierra Atapuerca

Mons Ataporca
Sierra Atapuerca
Situs in Hispania boreo-occidentali

Mons Ataporca, super oppidum eiusdem nominis eminens et haud longe a Burgis distans, est locus cavernarum specuumque ubi homines aevo Palaeolithico habitabant. Ibi ossa humana animaliumque venaticiorum necnon instrumenta e lapide facta reperta sunt, effossionibus anno 1976 inceptis. Catena locorum archaeologicorum inter hereditatem mundi apud UNESCO inscripta est, titulo Sitio arqueológico de Atapuerca.

Index locorum principalium recensere

 
Forma cavernarum montis Ataporcae
  • Gran Dolina
  • Sima de los Huesos
  • Sima del Elefante
  • El Portalon de Cueva Mayor

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad montem Ataporcam spectant.