Astapus (-i, m.) (Arabice ‏النيل الأزرق , an-nīl al-azraq), (Lingua Amharica ዓባይ Abbai) est maximum flumen in Sudania et in Aethiopia, quod in lacu Tana planitie montana Abyssiniae media oritur et Nilum influit.

Astapus
Tabula Astapi
Longitudo 1783 chm
Altitudo fontis fere 2700 m
Decursus aquae 2750 /s
Area systematis 325 000 chm²
Fons Lesser Abay flumen / Tana lacus
Ostium ad Karthumensem Urbem in Nilum
Regio Aethiopia, Sudania

Ab anno 1893 non iam fons Nili, sed maximus amnis influens aestimatur.

Nomen recensere

Apud antiquos Astapus (Graece Ἀστάπους)[1] vel Astapē (-ēs, f.)[2] sive Astusapēs (-ae, m.)[3] vel etiam Astasobās (-ae, m.)[4] vocabatur.

Appellatio Arabica, quae Latine "Nilus Caeruleus" valet, a colore fusco profecta est. Ex montibus Aethiopiae ortus in itinere humum fecundam secum portat, quo color fluminis fuscus fit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Astapum spectant.

Notae recensere

  1. Plin. 5,53: (Nilus) medios Aethiopas secat cognominatus Astapus, quod illarum gentium linguā significat aquam e tenebris profluentem
  2. Mela 1,9,2 (1. § 50)
  3. Plin. 5,53
  4. Vitr. 8,2,6
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!