Arx regia Carlsteinensis,[1] Carlsteina[1] sive Carlstein[2] (Bohemice Karlštejn, Theodisce Karlstein) est arx medii aevi in Bohemia (Cechia) sita, ab imperatore Carolo IV fundata ad conservationem insignium Sacri Romani Imperii.

Arx regia Carlsteinensis

Historia recensere

 
Imago imperatoris Caroli IV, fundatoris Carlsteinae, cum uxore eius Anna Svidnicensi in Capella sanctae Catharinae Carlsteinensi

Die 10 Iunii 1348 Arnestus Pragensis archiepiscopus fundamentum sive primarium lapidem arcis Carlsteinensis posuit.

Mense Februario anni 1365 Pragensis archiepiscopus Ioannes Ocellus in magna turri Capellam sanctae Crucis consecravit, cuius parietes imperator Carolus IV auro puro et gemmis circumdedit et picturis pretiosissimis ornavit quamque reliquiis sanctorum amplificavit, quia eodem insignia imperialia et totius regni sui thesaurum condidit.[2]

Descriptio recensere

Arx duas magnas turres habet. Quarum minor Turris Mariana, altera simpliciter Turris Magna nominatur. In Magna turri capella sanctae Crucis est, in qua multae praeclarae imagines sanctorum sunt a Magistro Theodorico pictae. In Mariana turri ecclesia Beatae Virginis Assumptae et capella sanctae Catharinae sunt. In arce palatium imperiale est. Infimum arcis locum occupat fons, qui ob suam profunditatem circiter 80 metrorum memoratu dignus est.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Bohuslaus Balbinus: Miscellanea Historica Regni Bohemiae, Pragae 1681. In: Jiří Fajt: Magister Theodoricus, dvorní malíř císaře Karla IV., Pragae 1997, p. 73.
  2. 2.0 2.1 Benessius Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arcem Carlsteinensem spectant.