Rete neuronorum artificiale est rete neuronorum artificialium. Coniunctum est cum intellegentia artificiali. Formantur retia artificialia in computatris, in parte ope programmatum computatralium, in parte ope memoriarum electronicarum.

Artificiale neuronum rete cum tabulis inditis et occultis et editis.

Retia artificialia solum in parte ad exempla biologica valent. Nimirum separantur ab retibus artificialibus retia neuronorum biologica partes systematis nervosi organismi vivi. In technologia hodierna varia genera retium artificalium excogitabantur.

Neuron artificiale recensere

 
Exemplum neuroni artificialis: Cellula McCullochiana et Pittsiana, hic cum inditis quaternis

Anno 1943 Warren McCulloch et Gualterius Pitts exemplum neuroni proposuerunt[1]. Plerisque retis hoc exemplum adhiberi solet, quod est exemplum maxime simplex neuroinformaticae. Quaeque celluae indita et edita binaria (0 et 1) est, tamen limen inditarum numero reali describi potest.

Structura simplex recensere

Reti simplici tabulae tres sunt: tabulae indita et occultae et edita. De consuetudine quaeque tabulae processus proprius attribuitur. Quaeque tabula connectitur cum tabula proxima: planities indita cum tabula occulta, tabula occulta cum planitie tertia edita. Densitates (efficacitates) connexuum horum actionibus suis commutatur, ita virtutes retium mutant. [2].

Perceptronum recensere

 
Perceptronum cum singulari neurono artificiali, plus quam inditis ternis, at editis singularibus

Perceptronum est rete neuronorum artifiacle simplex, in versione simlice cum singulari neurono artificiali, cui indita bina et singulari sunt. Neuron artificiale ex inditis summam ex inditis, quibus onera effectuum non aequalia esse possunt, calculat. Franciscus Rosenblatt exemplum haec anno 1958 divulgavit[3].

Notae recensere

  1. McCulloch W., Pitts W. (1943). "A logical calculus of the ideas immanent in nervous activity". Bulletin of Mathematical Biophysics 5: 115-33 
  2. The Wordsworth Encyclopedia, p.1527
  3. Rosenblatt F. (Iun 1958). "The perceptron: a probabilistic model for information storage and organization in the brain". Psychological Reviews 65 (6): 386-408 
 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!