Arthurus Conan Doyle Eques (Anglice Sir Arthur Ignatius Conan Doyle, (Edimburgi natus die 22 Maii 1859; mortuus Crowborough in oppido Sussexiae die 7 Iulii 1930), fuit medicus ac scriptor Scoticus. Praeclarissimum eius opus fuerunt libri de Sherlock Holmes et Doctore Watson, quamquam etiam de rebus imminentibus atque historicis scripsit. Nota est quoque persona Georgii Eduardi Challenger in mythistoria The Lost World, qui pelliculas et seriem televisoriam genuit.

Arthurus Conan Doyle die 27 Ianuarii 1913.

Vita recensere

 
Conan Doyle (in sella) cum nato Hadriano, 1930.
 
Irena Adler, femina indagatori nostro Holmes periculosissima.
 
Vicus Meiringen cum aquae deiectibus Reichenbach, ubi Sherlock Holmes non mortuus est.

Filius patris origine Hibernica nobili medicinae apud Universitatem Edingburgensem studuit. Qua in urbe consuetudinem contraxit cum Iosepho Bell chirurgo Scotico, cuius famulus anno 1878 factus est. Insuper scholas iesuitarum Collegium Saxosylvanum in Lancastriensi comitatu et Stella Matutina Campitempli frequentaverat.

Anno 1880, Doyle velut medicus in navi Hope cetariae venationi apta in Arcticam, anno post in navigio Mayumba in Africam Occidentalem navigavit. Annis inter 1882 et 1890 medicus meruit Southsea? iuxta Portum Magnum. Tempore subsicivo litteris vacabat. Anno [[1883], fabulam Milesiam primam confecit praetitulatam The Narrative of John Smith, quae interminata non ante annum 2011 edita est. Anno 1887, primum investigator Sherlock Holmes cum amico Watson opere A Study in Scarlet progressus est. Ratio investigandi analytica quasi omnibus partes agentibus propria est; Conan Doyle se in figura doctoris Watson incorporavit, cum Holmes Iosepho Bell professori Edinburgensi simillimus esse videatur. Nonnulla ibi reperienda (e.g. dactyloscopia et indagatio criminalis stricte scientifica) viis astynomicis contemporaneis vel antecellebat. Anno 1890, Londinium petivit, et iam ab anno 1891 libris scribendis se sustentare potuit, cum in periodico "The Strand Magazine" narratio criminalis A Scandal in Bohemia vulgata esset.

Anno 1893, Sherlock Holmes auctore suo volente necandus erat, quem taeduit narratiuncularum talium. Conan Doyle se aliis figuris dedicare maluit. Eius mater, avidissima historiarum lectrix, vane implorabatur filium ut fabulas de Holmes pergeret. Itaque in fabella The Final Problem Sherlock cum inimico Moriarty apud aquae deiectum Reichenbach in Helvetia casu deorsum mortem obiit. Eodem anno, Doyle in massonica lobia Phoenix No. 257 magister declaratus est. [1]

Die 23 Martii 1894, audax atque fortis nartator nartis montes Maienfelder Furgga inter Tavaum et Araum transiit fratribus Helveticis Tobia et Ioanne Branger comitantibus; quae res gesta inaudita fere centum annis post in pellicula Austriaca resumpta est cui commentatio Arthuri An Alpine Pass on Ski argumenta cetera suppeditavit.[2] Fabulis autem Romanensibus historicis ("Rodney Stone," "Sir Nigel," et "The White Company") eventus minor felix fuit, quippe quae a scriptore ipso opera optima putarentur. Tum etiam novellae mysticae The Parasite (1894) et Mystery of the Cloomber (1895) exaratae sunt. Anno autem 1899 itum est in Africam Australem in servitiis medicali diurnarioque in Bello altero Africanorum alborum, quod dicitur. Pro propaganda sua pretiosa in libro The Great Boer War (1900) anno 1902 sollemniter in equitem nobilitatus est.

Anno ferme 1900, typho affectus, iter in Norfolciam fecit, ubi Fletcher Robinson degebat. Qui vir fabulas veteres e.g. de phantasmate canis ingentis narrans scriptorem utique excitavit. In fabularum situm peregrinans, Doyle statim vidit detectorem catissimum tantummodo aenigma multiplex de citato cane crudeli solvere posse itaque episodus una in seriem de Holmes iam finitam a posteriore inserenda erat.

Propterea quod liber The Hound of the Baskervilles in lectoribus tantopere bene evenit, narratiuncula sequens praetitulata The Empty House anno 1905 resurrectionem indagatoris egregiae celebravit. Ex anno 1906 in ephemeridibus pro Georgio Edajli pugnabat, qui falso vexationis in pecudes accusatus erat. Namque Dolye legatum Britannicum Rogerium Casemet convenerat, qui atrocissimas res in Civitate libera Congensi regis Belgarum Leopoldi II commissas anno 1904 in lucem protulerat.[3] Circumstantiis vix emendatis Doyle manifestum vehemens de criminibus Congensibus pepigit,[4] et regem Belgarum ipsum responsalem esse affirmavit.

Annis consecuis figura altera popularis creata est, nempe Professor Challenger. Mythistoria The Lost World, ubi Challenger primum apparuit, anno 1912 edita est. Primo bello mundano saeviente, Doyle textus Germanos invehentes scripsit, et mense Octobri 1918 filius Kingsley morbo Hispanico mortuus est. Nunc fictione scientifica captus Iulii Verne traditionem reprehendit; spiritismus et mysticismus magis magisque eum captabant, de quibus toto in orbe terrarum praelectiones habuit. Etiam in fadas credidit, de quibus Cottingley in Isuria Occidentali photographiae falsae confectae erant; de his anno 1997 pellicula Photographing Fairies facta est. Vulgo notae sunt etiam querelae cum Haraldo Houdini mago qui spiritismum aliter interpretabatur. Holmes enim explicationes rerum spiritisticarum rationales accipere noluit.

Anno 1927, collectio ultima de Holmes divulgata est The Casebook of Sherlock Holmes; annis tribus post Doyle apoplexia mortuus est. Uxores duas habuit, annis inter 1885 et 1906 Ludovicam Hawkins, et ex anno 1907 Ioannam Leckie. Nuptiarum primarum infantes fuerunt Kingsley et Maria, matrimonii autem alterius Dionysius, Hadrianus et Ioanna. Sepultus est sub [][quercus|querco]] patula vetere in Sepulcreto Ecclesiae Omnium Sanctorum vici Minstead in Comitatu Hantoniensi; anno 1940, matronae cadaver quoque eo inhumatum est.[5]

Pelliculae secundum mythistorias sat multae factae sunt: inter classicas mentionis praecipuae digna sit ista de cane Baskervillano cum Christophoro Lee (1959). Inter eas ludibrio autem The Private Life of Sherlock Holmes (1970; Gulielmo Wilder disponente) sive They Might Be Giants (1971; Antonio Harvey disponente). Liber Escapades Gualterii Satthertwait (1995) de conventu excogitato amicorum Holmes et Haraldi Houdini modum in satiricum narrat.

Cursus honorum athleticus recensere

 
Adoratus Pietri ante metam finalem adiutus.

Mense Mario 1893, Doyle Anglus primus longum cursum campestrem fecit per unum totum diem. Honorationi Douglas Mawson explorator Australicus molem glacialem in Antarctica sitam pro eo nominavit.[6]

Doyle insuper portae custos fuit in turba pedilusoria Association Football Portu Ostium et sibi pseudonymum A. C. Smith tribuit.[7] Diligebat quoque criccetium lusum et annis inter 1899 et 1907 decies in grege primo consociationis "Marylebone Cricket Club" se praesentare potuit.[8] Diligebat porro pilamalleum, qui anno 1910 praeses in campo consociationis "Crowborough Beacon Golf Club" (Sussexia Orientalis) creatus est.[9] Tavai campum pilamallei instituendum esse publice annuntiavit, cum annis inter 1893 et 1895 identidem eam regionem visitaret.

In Olympiis aestivis 1908, Doyle pro diariis "Daily Mail" de cursu Marathonio referens commentarios longos de scandalo ad Adorati Pietri victoriam impeditam pertinenti scripsit. Istum virum medicus et agonotheta novissimis in distantiae metris auxiliatum trans metam finalem pulserunt, et statim inhabilitationem paraverunt. Doyle maxime de sorte cursoris compatiens tractationes scripsit, et emeritorium pro eo postulavit. Erant qui putarent virum in photographiam esse Arthurum Conan Doyle ipsum; revera autem agitur de Michaele Bulger medico anxio atque incauto.[10]

Opera selecta (Holmesiacis neglectis) recensere

Fabulae cum Sherlock Holmes

→ cf. textum supra et symbolam Vicipaedianam de Holmes

Fabulae indagatoriae sine Sherlock Holmes
  • The story of the Lost Special. 1898
  • The story of the man with the watches. 1898
Professor Challenger
  • The Lost World. 1912
  • The Poison Belt. 1913
  • The Land of Mist. 1926
  • When the World Screamed. 1928
  • The Disintegration Machine. 1929 (historia)
Mythistoriae de historia
  • Micah Clarke. 1888
  • The White Company. 1891
  • The Great Shadow. 1892
  • The Refugees. 1893
  • Rodney Stone. 1896
  • Uncle Bernac: A Memory of the Empire. 1897
  • Sir Nigel. 1906
Commentarii
  • The War in South Africa: Its Cause and Conduct. 1902
  • The Case of Oscar Slater. 1908
Libri speciales
  • The Great Boer War. Smith, Elder, Londinii 1900. Archive
  • The Crime of the Congo., Doubleday, Page & Co. Novi Eboraci 1909.
  • The History of Spiritualism. 1926
Alia opera selecta

Fabulae Milesiae de rebus gestis:

  • The Mystery of Cloomber. 1888

Pro adulescentibus:

  • The Mystery of Sasassa Valley. 1879
  • The mystery of uncle Jeremys household. 1887

Mysticae confabulationes:

  • J. Habakuk Jephson's Statement. 1884
  • The Parasite. 1894

Autobiographica:

  • Memories and Adventures. 1924
  • Dangerous Work. Diary of an Arctic Adventure. 2012

Notae recensere

  1. Jürgen Holtorf, Die Logen der Freimaurer (Hamburgi: Nikol, ISBN 3-930656-58-2), 143.
  2. Ueli Haldimann (ed.), Hermann Hesse, Thomas Mann und andere in Arosa: Texte und Bilder aus zwei Jahrhunderten (Turici: AS Verlag und Buchkonzept, 2001, ISBN 3-905111-67-5), 44–51.
  3. Casement Report (Correspondence and Report from His Majesty's Consul at Boma respecting the Administration of the Independent State of the Congo, Presented to both Houses of Parliament by Command of His Majesty, mense Februario 1901, Londinii).
  4. De isto crimine; anno 2009 liber in domu editoria Verlag 28 Eichen iterum editus est.
  5. Cippus auctoris.
  6. John Stewart, Antarctica: An Encyclopedia, vol.1 (Londinii: McFarland, Jefferson, 2011, ISBN 978-0-7864-3590-6), 453.
  7. [David Bull et Dave Juson, Full-Time at The Dell (Hagiology Publishing, 2001, ISBN 0-9534474-2-1), 21.
  8. London County v Marylebone Cricket Club at Crystal Palace Park, 23–25 Aug 1900.
  9. Arthur Conan Doyle, Memories and Adventures (Oxoniae: Oxford University Press, 2012, ISBN 978-0-19-282639-8), 222.
  10. Conan Doyle and the Olympics. Peter Lovesey, in: Journal of Olympic History, m. Ianuario 2002, tomus 10, nr. 1, p. 6–9 (PDF).

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Andrew Lycett: Conan Doyle : The man who created Sherlock Holmes. Weidenfeld & Nicolson, Londinii 2007, ISBN 978-0-297-84852-3.
  • Daniel Stashower: Sir Arthur Conan Doyle – Das Leben des Vaters von Sherlock Holmes. (Titulus originalis: Teller of Tales: The Life of Arthur Conan Doyle. 2001). Baskerville Bücher, Agrippinae 2008, ISBN 978-3-930932-04-7.
  • Klauspeter Bungert: Annotiertes Werkverzeichnis. In: Sir Arthur Conan Doyle: Das Spukhaus. Verlag 28 Eichen, Barnstorf. 2018 [1]
  • Heiko Postma: „Exzellent!“ rief ich. – „Elementar“, sagte er. Über Sherlock Holmes & Doktor Watson nebst einigen Beobachtungen zu Sir Arthur Conan Doyle sowie einem Anhang mit drei Holmes-Episoden außerhalb des Kanons. jmb-Verlag, Hannoverae 2008, ISBN 978-3-940970-03-9.
  • Thomas Sebeok, Jean Umiker-Sebeok: „Du kennst meine Methode“: Charles S. Peirce und Sherlock Holmes. Suhrkamp, Francofurti ad Moenum 1982, ISBN 3-518-11121-3.
  • Bernd Stiegler: Spuren, Elfen und andere Erscheinungen. Conan Doyle und die Photographie. Fischer, Francofurti ad Moenum 2014, ISBN 978-3-10-075145-4.
  • Gleithölzer aus Ulmenholz, 8 Fuss lang und 4 Zoll breit. In: Ueli Haldimann (ed.): Hermann Hesse, Thomas Mann und andere in Arosa – Texte und Bilder aus zwei Jahrhunderten. AS Verlag und Buchkonzept, Turici 2001, ISBN 3-905111-67-5, p. 45–51.
  • Deutsche Sherlock-Holmes-Gesellschaft (ed.): Die Abenteuer zweier britischer Gentlemen in der Schweiz – Auf den Spuren von Sir Arthur Conan Doyle und Sherlock Holmes. DSHG Verlag, Ludovici Portu Rhenano 2016, ISBN 978-3-00-052252-9.
  • Rosemary Herbert: Doyle, Arthur Conan. In: Noelle Watson, Paul E. Schellinger: Twentieth-Century Science-Fiction Writers. St. James Press, Sicagi 1991, ISBN 1-55862-111-3, p. 218–221.
  • Friedrich Depken: Sherlock Holmes, Raffles und ihre Vorbilder. Ein Beitrag zur Entwicklungsgeschichte und Technik der Kriminalerzählung (= Anglistische Forschungen, 41). Winter, Heidelbergae 1914
  • Constanze Gehrke: Schema und Variation in den Sherlock-Holmes-Stories von Arthur Conan Doyle. Aquisgrani 2004 RWTH Aachen

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum Conan Doyle spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon