Artemisia fuit rectrix Halicarnassi urbis quinto saeculo a.D. Fuit filia Lygdamis, qui eodem iam munere functus esse videtur. Circa annum 480 a.C. in loco filii sui Pisindelis civitatis rebus moderabatur. Sola femina Artemisianae et Salaminiae pugnis interfuit.

Ei in exercitu Persarum militanti erat imperium quinque navium Halicarnassorum atque insulae Cos, Nisyri et Kalydnae, quas Herodotus, nepos eius, egregissimas omnis classis praeter naves Sidonenses laudavit.

Herodotus praeterea narrat (8, 68) eam Xerxen I regem Persarum disuadere conatam esse, ne pugnam apud Salaminam iniret pro eoque oppugnationem arcium Graecorum proposuisse. Eodem in proelio victa ei propriam navem demergens effugere contigit. Graeci cuilibet, qui illam eis traderet, 10.000 drachmas obtulerunt. Quod se tam audacter periculo removit ei filios Xerxis Ephesum redigere mandatum est.

Apud Polyaenum (8,53) dolus ab ea machinatus ita descriptus est: Quamquam multae iam naves Persarum furorem Graecum effugerunt Artemisia cum videret proprias naves ab hostibus consecutas iussit vexilla Persica removeri. Imperavit etiam gubernatorem eius quamvis navem Persicam aggreddi. Qua calliditate Graecis simulatum est istam esse Graecam navem neque eam persequi perrecti sunt. Artemisia autem periculum evasa celere cursu domum navigavit.

Fontes recensere