Arsinoë (Ptolemaei I mater)

Ptolemaei I mater

Vide etiam paginam discretivam: Arsinoë

Arsinoë (Graece Ἀρσινόη), quae saeculo IV a.C.n. medio floruit, origine Macedo, fuit mater illius Ptolemaei qui se regem Aegypti anno 305 a.C.n. proclamavit; cuius proles Ptolemaei seu Lagidae nuncupantur.

Arsinoë iam adulescentula paelex fuit sive amasia regis Philippi Macedonis; eam postea in matrimonium duxit Lagus quidam Macedo. Secundum scriptores posteriores aliquos, Arsinoa antea iam ante nuptias gravida, Ptolemaeus fuerit regis ipsius filius.[1] De qua re nihil dicit (in fragmentis nobis servatis) Satyrus Callatinus qui vitam Philippi conscripsit, nihil Arrianus qui Commentariis Ptolemaei usus est, nihil Theocritus qui in Encomio Ptolemaei II origines Ptolemaeorum breviter enarrat. Lagum igitur patrem Ptolemaei fuisse satis constat.

Lagus etiam ex Arsinoa Menelaum genuit, qui inter diadochos pro fratre bellum gessit.

Notae recensere

Bibliographia recensere