Arnaldus Daniel (Occitanice Arnaut Danièl) fuit poëta vel trovator linguae Occitanicae saeculi XII exeuntis. Hodie servata sunt carmina fere duodeviginti ab Arnaldo composita. De vita eius perpauca scimus, sed pro carminibus notissimus fuit inter coaevalibus necnon posterioribus.

Wikidata Arnaldus Daniel
Res apud Vicidata repertae:
Arnaldus Daniel: imago
Arnaldus Daniel: imago
Nativitas: 1150, 1150; Ribérac
Obitus: 1210; Ribérac
Arnaldi Daniel depictio e Cod. fr. 12473 Bibliothecae Nationalis Francicae

Opera Arnaldi Daniel recensere

Cognovimus duodeviginti (fortasse viginti) carmina ab Arnaldo composita, quorum duo cum melodiis respectivis in libris manu scriptis servantur. E carminibus illis fere omnes generi canso attribuuntur, unum etiam generi sestina quod Arnaldus ipse primus invenit, unum admodum obscoenum generi sirventes. Dantes Arnaldum auctorem dixit aliquorum prose di romanzi, id est, librorum romanicorum vel fabularum in oratione soluta confectarum (vide infra); sed de operibus eius generis ab Arnaldo scriptis nihil scimus.

  • Ab gai so cuindet e leri -- canso
  • Amors et jois e luecs e temps -- canso
  • Anc ieu non l'aic, mas elha m'a -- canso
  • Ans que·l cim reston de branchas -- canso
  • Autet e bas, entr'els priuns fuelhs -- canso
  • Canso do·ill mot son plan e prim -- canso
  • D'autra guiz' e d'autra razon -- canso
  • Doutz brais e critz -- canso
  • En breu brisara·l temps braus -- canso
  • Entre.l taur e.l doble signe -- canso dubiose Arnaldo adscripta.[1]
  • Er vei vermeilhs, vertz, blaus, blancs, gruocs -- canso
  • Lancan son passat li giure -- canso
  • Lancan vei fueilh' e flor e frug -- canso
  • L'aur'amara -- canso
  • Lo ferm voler qu'el cor m'intra -- canso (sestina) erotica cuius formam difficillimam imitaverunt Occitanice Bertrandus de Born ("Ben grans avoleza intra"), Italiane Dantes Alagherius ("Al poco giorno, ed al gran cerchio d'ombra"), Hispanice Ferdinandus de Herrera.[2] Arnaldus hoc carmen cuidam "Desirat" cognomine dicavit; re vera Bertrando de Born, secundum adnotationem unius libri manu scripti.
  • Mout m’es bel el tems d’estiou -- canso dubiose Arnaldo adscripta.[3]
  • Pus Raimons e'n Trucs Malecs -- sirventes, responsum offerens et ad cobla ioculatoris Truc Malec ("En Raimon, be'us tenc a grat") et ad sirventes poëtae Raimundi de Durfort ("Truc Malex, a vos me tenh"). Raimundus postea alium responsum dedit ("Ben es malastrucs dolens"). Truc Malec quaestionem posuerat an amans quidam, postulante domina, debeat eam anilinctione satisfacere. Truc Malec et Arnaldus negaverunt; Raimundus adprobavit.[4]
  • Quan chai la fueilha -- canso
  • Si·m fos Amors de joi donar tan larga -- canso
  • Sols sui qui sai lo sobrafan que·m sortz -- canso

Fontes de vita Arnaldi Daniel recensere

De vita illius poëtae nihil pro certo habemus nisi quod natus est apud Ribérac, sed anno incognito; quod anno 1179 in Franciam pervenit et ibi coronationem pueri Philippi Augusti spectavit, si verba quae in finem carminis cuiusdam apposuit bene intellegimus:

Eu l'agra vist, mas estiei per tal obra,
c'al coronar fui del bon rei d'Estampa.
– Arnaldus Daniel, "Doutz brais e critz" 57-58[5]
Eius visitationi defui quia ad alium negotium attendi; astiti enim ad coronationem boni regis Stamparum.
― convertit Vicipaedia

Inter coaevales Arnaldi fuit Raimundus de Durfort (sed et de eo fere nihil scimus) et Bertrandus de Born, quem forsitan cognovit[6] et qui eum fortasse Arnaut juglar ("Arnalde ioculator") appellavit.[7]Hic Arnaldum praecipit ut carmen ad regem Ricardum ferret, et e libro quodam manu scripto historiam legimus de Arnaldo in aula regis Ricardi alium ioculatorem vincente.[8] Bertrandus in tribus carminibus metro et assonantia Arnaldi usus est; in quarto etiam (si re vera Bertrando attribuendum sit) responsum parodicum sestinae Arnaldi in eodem metro dat.[9]

Anno circiter 1195 monachus ille de Montaudon satiram composuit de poëtis et ibi verbis iocularibus sic de Arnaldo cecinit:

Ab Arnaut Daniel son set
qu'a sa vida ben non cantet
mas us folhs motz qu'om non enten --
pus la lebr'ab lo bou casset
e contra suberna natet!
No valc sos chans un aguilen.
– Monachus de Montaudon, "Pos Peire d'Alvernh'a cantat" 43-48
Cum Arnaldo Daniel sunt septem, sed iste per omnem vitam nunquam bene cantavit nisi verba insana a nemine intellecta, qui leporem venatur bovis ope, qui contra flumen natat! carmina eius ne rosam quidem valent.
― convertit Vicipaedia

In libris manu scriptis saeculi XIII servatur vita brevis Arnaldi (sicut aliorum trovatorum) Occitanice scripta cuius textus sequitur:

Arnautz Daniels si fo d'aquella encontrada don fo n'Arnautz de Meroill, de l'evesquat de Peiregors, d'un castel que a nom Ribairac, e fo gentils hom; et amparet ben letras e delectet se en trobar; et abandonet las letras; e pres una maniera de trobar en caras rimas, per que soas cansons no son leus ad entendre ni ad aprendre. Et amet una auta domna de Gascoingna, mulier d'en Guillem de Buovilla, mas non fo cregut que la domna lui fezes plaiser en dreit d'amor; per qu'el dis:
Eu son Arnautz qu'amas l'aura
E chatz la lebre ab lo bou
E nadi contra suberna.[10]
Arnaldus Daniel ex eodem pago veniebat quam Arnaldus de Mareuil, ex episcopatu Petrocoriensi, e castello quodam Ribérac. Fuit honestus; litteras bene apprehendit et carmina in eis invenire dilexit. Tunc studia litterarum abiecit. Methodum inventionis carminum adoptavit rimarum vel assonantiarum opulentium; de ea re carmina eius difficilia sunt et intelligendum et discendum. Amavit mulierem nobilem Gasconiae, uxorem Guillelmi de Buovilla, sed creditur eam nunquam illo fructum amoris concedisse. Ergo sic cantavit: "Arnaldus sum qui ventum colligit, qui leporem venatur bovis ope, qui contra flumen natat!"
― convertit Vicipaedia

Sed de amoribus vel veris vel ficticiis Arnaldi nihil pro certo habemus.[11] Anno circiter 1315 poëta Italicus Dantes Alagherius se Arnaldo in Purgatorio incurrere fingit. Spiritus alius ibi iacens Arnaldum indicat et ita describit:

"O frate," disse, "questi ch'io ti cerno ...
fu miglior fabbro del parlar materno.
Versi d'amore e prose di romanzi
Soverchiò tutti!"
– Dante, Divina Comoedia "Purgatorium" 26.115-120
Frater, dixit, hic quem indico ... fuit optimus faber linguae maternae; omnia carmina amoris et omnia prosaica romantica superavit.
― convertit Vicipaedia

Tunc post breve spatium temporis Arnaldus ipse in lingua sua Occitanica quaestionibus Dantis respondet.

"Ieu sui Arnaut, que plor e vau cantan;
consiros vei la passada folor,
e vei jausen lo joi qu'esper, denan.
Ara vos prec, per aquella valor
que vos guida al som de l'escalina,
sovenha vos a temps de ma dolor"
– Dante, ib. 26.143-148
Arnaldus sum qui fleo, qui cantans eo; dolens video temporis praeteriti stultitias; gaudens video crastinum gaudium cui spero. Igitur vos preco, per eam virtutem quae vos ad summam scalam sublevavit, ut proprio tempore de dolore mea memineretis.
― convertit Vicipaedia

Fortuna recensere

Qui a Dante "miglior fabbro" ("optimus faber vel poëta": vide supra), a Petrarcha "magister amoris" dictus est. Saeculo XX Ezra Pound, aestimationem Dantis repetens, Arnaldum ut "optimum poëtam" in libro The Spirit of Romance (1910) laudavit. T. S. Eliot verba "ara vos prec" (vide supra) libro suo praeposuit; ad initium et ad finem carminis The Waste Land operibus duorum poëtarum Dantis et Arnaldi allusit; Eliot idem carmen ad Ezram Pound dicavit et "miglior fabbro", sicut novum Arnaldum, cognominavit.

Notae recensere

  1. Marshall 1969.
  2. Jernigan 1974.
  3. Paden 1983.
  4. Pierre Bec, Burlesque et obscénité chez les troubadours: pour une approche du contre-texte médiéval (Lutetiae: Stock, 1984) pp. 140-153.
  5. [1]
  6. Toja 1960 pp. 9-10, 382-384; Linda M. Paterson, Troubadours and Eloquence (Oxford: Clarendon Press, 1975) p. 198 n. 2.
  7. Bertrandus de Born, "Bel m'es quan vey camjar lo senhoratge" 42.
  8. Biographies des troubadours pp. 62-63.
  9. Bertrandus de Born, "Bel m'es quan vey camjar lo senhoratge", "Mal o fai domna cant d'amar s'atarja", "Non puosc mudar mon chantar non esparga", "Ben grans avoleza intra"; vide William D. Paden, Tilde Sankovitch, Patricia H. Stäblein, edd., "The Poems of the Troubadour Bertran de Born (Berkeley: University of California Press, 1986) pp. 54-55, 298-299, 402.
  10. Arnaldus Daniel, "En cest sonet coind'e leri" 43-45.
  11. Vide etiam William D. Paden, "The Troubadour's Lady: her marital status and social rank" in Studies in Philology vol. 72 (1975) pp. 28-50, esp. pp. 45-46.

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere

  • Maurice Bowra, "Dante and Arnaut Daniel" in Speculum vol. 27 (1952) pp. 459-474.
  • Mario Eusebi, L'aur'amara. Parma: Pratiche Editrice, 1995. ISBN 88-7380-294-X
  • Charles Jernigan, "The song of nail and uncle; Arnaut Daniel's sestina Lo ferm voler q'el cor m'intra" in Studies in Philology vol. 71 (1974) pp. 127-151
  • Laura-Emanuela Kuzmenko, "La Sémantique de la perception dans la poésie d'Arnaut Daniel". Toronto: Le Net des Études françaises, 2008
  • John Henry Marshall, "La chanson provençale Entre.l taur e.l doble signe (P-C: 411, 3), une dix-neuvième chanson d'Arnaut Daniel?" in Romania vol. 90 (1969) pp. 548-558.
  • William D. Paden, "Un plazer dels mes, vingtième chanson d’Arnaut Daniel? Mout m’es bel el tems d’estiou (P-C 29, 14a)" in Cahiers de civilisation médiévale vol. 26 (1983) pp. 341-354
  • Ezra Pound, The Spirit of Romance ("Spiritus Romanicus"). Novi Eboraci, 1910
  • Gianluigi Toja, Arnaut Daniel: Canzoni, edizione critica. Florentiae 1960
  • Charlotte Ward, Pound's Translations of Arnaut Daniel: A Variorum Edition with Commentary from Unpublished Letters. New York: Garland, 1991.