Aristoxenus (Graece Ἀριστόξενος) fuit philosophus Graecus qui maxime musicus innotuit. Tarenti natus est c. 370 a.C.n. et fortasse Athenis mortuus c. 300 a.C.n.

Aristoxenus

De vita Aristoxeni recensere

De Aristoxeno parum novimus, et quicquid scimus plerumque a Suda sumptum facile enumeratur. Constat Aristoxenum, Spinthari filium, Tarenti natum esse, sed quando natus sit pro certo non habetur. Suda Aristoxenum profert Alexandri temporibus et praesertim centesima undecima Olympiade, id est annis 336-333, floruisse et aequalem Dicaearchi fuisse,[1] e quo ductum est eum anno circiter 370 a.C.n. esse natum.[2] E Suda etiam accepimus Spintharum patrem fuisse musicum Tarentinum. Nihil vero obstat, quin hunc cogitemus cum Archyta amicitiae necessitudine coniunctum fuisse.[3] Itaque fieri potest ut Aristoxenus doctrinis Pythagoricis iam a puero se imbuerit. Utique primum Pythagoricos audivisse fertur philosophos: Lamprum quendam Erythraeum[4] et Xenophilum Pythagoricum. Apud Sudam etiam accepimus Aristoxenum quandoque habitavisse Mantineae, quamquam quando quantumque temporis vitam ibi degerit nescimus. Constat quidem eum ibi quoque res navavisse musicas.

De scriptis Aristoxeni recensere

Scriptor fertilissimus fuit Aristoxenus, nam, si fidem habemus Sudae, librorum quos scripsit numerus 453 fuit, quorum maxima pars tantopere deperdita est, ut ne titulos quidem noverimus. Exceptis operibus melius aut mediocriter conservatis (de quibus infra), fragmenta minora (et minimi momenti) titulis instructa collegit Wehrli (1967, 10-41).

Elementa harmonica recensere

Dubium non est Aristoxenum potius musicum quam philosophum fuisse. Iam apud antiquos musicus audiebat, quod operibus titulisque conservatis comprobatur. Operibus praesertim ad res harmonicas pertinentibus maxime innotuit. Praeclarum est opus, quod Elementa harmonica (Ἁρμονικὰ στοιχεῖα) inscribitur, de quo libri tres nobis plus minus conservati sunt. Quia in initio libri secundi tempore praeterito usus de Aristotele loquitur, sunt qui Aristoxenum Elementa post a. 322 scripsisse opinentur. At sunt qui negent Elementa a prima origine opus integrum fuisse,[5] quo hoc argumentum aliquantum infirmatur. Sed non solum de tempore ambigitur, nam liber primus in re quoque discrepare videtur.

Elementa harmonica scripsisse videtur Aristoxenus eo consilio, ut harmonicam definiret scientiam, quae sui iuris esset suisque intellegendi modis uteretur. Harmonicam negavit esse in mensionibus Pythagoricorum constituendam, quippe quae ad rem ipsam non pertineant. Nam cum melodiae suas habeant proprietates, quae auribus tantum percipiantur, dixit flexiones vocis mensuris aurium esse iudicandas. Itaque de systematis a natura perfecti experientia recte explicanda agi contendit.

Aristoxenus in libro primo Elementorum dicit motum vocis (ἡ τῆς φωνῆς κίνησις) primum esse considerandum, si quis naturam velit melodiae investigare.[6] Motum vocis duobus effectibus proposuit exsistere, sed effectum continuum (συνεχής) obiter tantum memoravit.[7] Ad melodiae enim naturam intellegendam censebat ante omnia effectum diastematicum seu intervallis distantem (διαστηματική) interesse. Bene quidem notandum est Aristoxenum motu non denotare motum solidorum corporum sed re vera motum quendam metaphoricum, qui ad flexiones vocis pertineat. Itaque harmonicam definivit scientiam ad omnem melodiam pertinentem: "Quonam modo vox tum intenta tum remissa intervalla naturaliter apponat. Nam naturalem ferme vocem dicimus motum movere neque intervallum fortuito apponere."[8]

De argumento Aristoxeni feminarum virorumque doctissimorum unanimitas adhuc non viget integra. Constat tamen apud Aristoxenum de vocis in spatio (κίνησις κατὰ τόπον) quodam sonoro motu agi. Vox autem, cum per spatium exit, quoque puncto temporis locum ibi quendam (τόπος τῆς φωνῆς) obtinere videtur.[9] Argumentum suum explicans aliquot terminos technicos definit Aristoxenus:

  • Tasis seu sonitus finitio.[10] Tasin dicit stationem sive institionem esse vocis.[11] Altitudines vocum tasibus definiuntur. Vocem in suo altitudinis spatio insistere, id est in sua tasi manere. Sed flexio vocis efficit, ut vox velut per semitam tasium distantium prodeat.[12]
  • Pthongus seu sonus est vocis casus in unam tasin.[13] Pthongi audibiles sunt, cum tases sint quibus altitudines pthongorum describantur.
  • Diastema sive intervallum est quod a duobus pthongis inter se tasi distantes definitur. Itaque intervallum videtur distantia esse tasium (διαφορά τις εἶναι τάσεων τὸ διάστημα).[14]
  • Systema est quod ex diastematis sive intervallis uno pluribus componitur.[15]
Sed longum est omnes enumerare res ab Aristoxeno in Elementis suis tractatas. Videas Elementa Harmonica.

Elementa rhythmica recensere

Si Elementa Harmonica opus magnae est auctoritatis, idem vix dici potest de Elementis Rhythmicis (Ῥυθμικὰ στοιχεῖα), quod opus tam male conservatum est, ut nihil ferme nisi initium libri secundi nobis traditum sit. Hoc opere Aristoxenus de metrica disserit, sed argumentum eius parum liquet. Textum novissime edidit praefatione additum commentariisque instructum Lionel Pearson (1989), qui Aristoxenum proponit hominem suas vias proprias petentem insolenterque de rebus metricis cogitantem. Quisquis igitur hanc editionem sibi legendam sumpserit, ei erit utilitati, si etiam iudicium a Cornelio Ruijgh (1993) factum in legendo consulit.

Opera minora recensere

Exceptis aliquot fragmentis incertae sedis haec sunt quorum tituli ab Wehrlio prolati sunt:

  • Vita Pythagorae (Πυθαγόρου βίος): fr. 11 Wehrli
  • De Pythagora et discipulis eius (Περὶ Πυθαγόρου καὶ τῶν γνωρίμων αὐτοῦ): fr. 14 Wehrli
  • De vita Pythagorica (Περὶ τοῦ Πυθαγορικοῦ βίου): fr. 31 Wehrli
  • Negationes Pythagoricae (Πυθαγορικαὶ ἀποφάσεις): fr. 34 Wehrli
  • Institutiones educationis (Παιδευτικοὶ νόμοι): fr.42-43 Wehrli
  • Institutiones civiles (Πολιτικοὶ νόμοι): fr. 44-45 Wehrli
  • Mantiniensium mores (Μαντινέων ἔθη): fr. 45, I, 1-9 Wehrli
  • Laudatio Mantiniensium (Μαντινέων ἐγκώμιον): fr. 42a45, I, 10-12 Wehrli
  • Vita Archytae (Ἀρχύτα βίος): fr. 4748, 50 Wehrli
  • Vita Socratis (Σωκράτους βίος): fr. 54 Wehrli
  • Vita Platonis (Πλάτωνος βίος): fr. 64 Wehrli
  • De musica (Περὶ μουσικῆς): fr. 80, 82, 89 Wehrli
  • Auditio musica (Μουσικὴ ἀκρόασις): fr. 90 Wehrli
  • Praxidamantia (Πραξιδαμάντεια): fr. 91 Wehrli
  • De melopoeia (Περὶ μελοποιίας): fr. 93 Wehrli
  • De organis (Περὶ ὀργάνων): fr. 94-95, 102 Wehrli
  • De tibiis (Περὶ αὐλῶν): fr. 96 Wehrli
  • De tibicinibus (Περὶ αὐλητῶν): fr. 100 Wehrli
  • De tibiarum perforatione (Περὶ αὐλῶν τρήσεως): fr. 101 Wehrli
  • De choris (Περὶ χορῶν): fr. 103 Wehrli
  • De saltatione tragica (Περὶ τραγικῆς ὀρχήσεως): fr. 104-106 Wehrli
  • Comparationes (Συγκρίσεις): fr. 109 Wehrli
  • De tragicis (Περὶ τραγῳδοποιῶν): fr. 113 Wehrli
  • Vita Telesti (Τελέστου βίος): fr. 117 Wehrli
  • Miscellanea sympotica (Σύμμικτα συμποτικά): fr. 124 Wehrli
  • Memorabilia (Ὑπομνήματα): fr. 128, 129, 131 Wehrli

Notae recensere

  1. Suda sub voce Aristoxeni: γέγονε δὲ ἐπὶ τῶν Ἀλεξάνδρου καὶ τῶν μετέπειτα χρόνων· ὡς εἶναι ἀπὸ τῆς ρια´ Ὀλυμπιάδος, σύγχρονος Δικαιάρχῳ τῷ Μεσσενίῳ.
  2. Der Kleine Pauly s.v. Aristoxenos [Konrat Ziegler]; The Oxford Classical Dictionary (tertia ed. emendatior, 2003) s.v. Aristoxenus [Andrew D. Barker]; sunt qui Aristoxenum c. 360 a.C.n. natum esse posuerint, inter quos Leloy 1904, 3.
  3. Leloy 1904, 4.
  4. Nihil vero de hoc Lampro novimus, nam nusquam nisi apud Sudam memoratur.
  5. Mathiesen (1999); Barker (2007), cum Bélis (1986) autem de opere credat integro agi.
  6. El.Harm. 1.3.5–7.
  7. Vocem continuam esse motum sermonis, cum vox diastematica sit motus melodiae; cf. El.Harm. 1.10.7–9.
  8. El.Harm. 2.32.10–17 [...] πῶς ποτε πέφυκεν ἡ φωνὴ ἐπιτεινομένη καὶ ἀνιεμένη τιθέναι τὰ διαστήματα. φυσικὸν γὰρ δή τινά φαμεν ἡμεῖς τὴν φωνὴν κίνησιν κινεῖσθαι καὶ οὐχ ὡς ἔτυχε διάστημα τιθέναι.
  9. Da Rios (1954, 182).
  10. Hoc termino Latino utitur Vitruvius, De architectura 5.4.2. Anglice pitch dicitur, qui quidem ambiguus est terminus.
  11. El.Harm. 1.10.1–3 ὃ μὲν βουλόμεθα λέγειν τὴν τάσιν σχεδόν ἐστι τοιοῦτον οἷον μονή τις καὶ στάσις τῆς φωνῆς.
  12. Cf. Barker (2007, 144).
  13. El.Harm. 1.15.15–20 φωνῆς πτῶσις ἐπὶ μίαν τάσιν.
  14. El.Harm. 1.15.24-32.
  15. El.Harm. 1.15.34–16.1 τὸ δὲ σύστημα σύνθετόν τι νοητέον ἐκ πλειόνων ἢ ἑνὸς διαστημάτων.

Bibliographia recensere

  • Barker, Andrew (2007) The Science of Harmonics in Classical Greece. Cambridge, Cambridge University Press.
  • Bélis, Annie (1986) Aristoxène de Tarente et Aristote. Le Traité d’Harmonique. Paris, Klincksieck.
  • Da Rios, Rosetta (ed. 1954) Elementa harmonica. Roma, Istituto Poligrafico dello Stato.
  • Laloy, Louis (1904) Aristoxène de Tarente. Disciple d’Aristote et la musique de l’Antiquité. Paris, Société Française d’Imprimerie et de Librairie. [Facsimile: Genève, Minkoff Reprint, 1973.]
  • Mathiesen, Thomas J. (1999) Apollo’s Lyre. Greek Music and Music Theory in Antiquity and the Middle Ages. Lincoln & London, University of Nebraska Press.
  • Monzo, Joe (1999-2004) The measurement of Aristoxenus's Divisions of the Tetrachord
  • Pearson, Lionel (ed. 1989) Elementa Rhythmica. The Fragment of Book II and the Additional Evidence for Aristoxenean Rhythmic Theory. Oxford, Clarendon Press.
  • Ruijgh, Cornelis J. (1993) [De Pearson (1989) iudicium.] Mnemosyne 46, 401-408.
  • Wehrli, Fritz (ed. 1967) Aristoxenos. Editio altera completior et emendatior. (Die Schule des Aristoteles. Texte und Kommentar, fasc. II.) Basel/Stuttgart, Schwabe & Co.

Nexus externi recensere