Araneae (-arum, f.; binomen a Clerck anno 1757 factum) sunt arthropoda aerem spirantia quibus sunt octona crura et chelicerae dentibus praeditae quae venenum infundere possunt. Eae sunt maximus arachnidorum ordo, qui in diversitate omnium specierum omnium organismorum septimus numeratur.[1] Araneae per omnem orbem terrarum inveniuntur, in omne continente praeter Antarcticam, et se in paene omne habitatione constituerunt, colonizatione aeris et maris excepta. Anno 2008, saltem 43 678 species[2] et 109 familiae a taxinomistis perscriptae sunt[3] ; inter autem communitatem scientificam manet dissensio de propria harum familiarum classificatione, ut videri potest in plus quam viginti classificationibus quae post 1900 positae sunt.[4]


Subphylum : Chelicerata 
Arachnomorpha 
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Clerck, 1757
   
Palaeontologia
Carboniferum superius > Recens
a, abdomen; c, cephalothorax; q, chelicerum; p, pedipalpum; l1 ad l4 pedes; h, filariae.

Harum animalium, duodecim sunt nocivae tantum. Habitant plane in omnes continentes, praeter Antarcticam. Omnino solitariae, omnes sunt praedatores parvorum animalium. Sericum producunt, saepe ut telas faciant et eo utuntur in praedas suas capiendas, ut stramentum, iam ut ferri ab aere.

Anatomia recensere

Arachnidorum longitudines inter dimidium millimetri et novem centimetros variantur, quae postrema in nonnullis mygalomorphis tropicis inveni potest, qui etiam aviculas captare possunt. Pedibus extensis haec rara arachnida 25 centimetra fieri possunt.

Quisque appendicum insertatur in prosomate, seu cephalothorace suo.

Sensus recensere

Sicut cetera Chelicerata, aranea antennis caret, sed pedipalpis utitur ut organis sensoribus, et tactilibus et olfactivis. Visus omnino aranearum perparca est, quamquam quattuor binas oculorum simplicum habent, ocelli appellati, qui aliquabus sunt minusquam tres binae. Rare visus sua efficax est, velut in Salticidis, quae meliorem habent visionem invertebratis. Micrura sunt classis aranearum, scorpionis, et ricini; similes insectorum sunt, sed octonos pedes, non senos, habent.

Nexus interni

Notae recensere

  1. P. A. Sebastin et K. V. Peter, eds. (2009), Spiders of India, Universities Press / Orient Blackswan. ISBN 978-81-7371-641-6.
  2. "Sociable spiders: Come into my parlour," Economist, 26 Ianuarii 2013.
  3. Norman I. Platnick (2009), The World Spider Catalog, editio 9.5 (Vasingtoniae: American Museum of Natural History), confirmatus 25 Aprilis 2009.
  4. Rainer F. Foelix (1996), Biology of Spiders (Novi Eboraci: Oxford University Press, ISBN 0-19-509593-6), p. 3.

Bibliographia recensere

  • Bilger, Burkhard. 2007. Spider Woman. The New Yorker, 5 Marti, 66–73. http://www.newyorker.com/reporting/2007/03/05/070305fa_fact_bilger.
  • Bristowe, W. S. 1976. The World of Spiders. Taplinger Publishing Company. ISBN 0-8008-8598-8. OCLC 256272177.
  • Brusca, R. C., et G. J. Brusca. 1990. Invertebrates. Sunderlandiae Terrae Mariae: Sinauer Associates.
  • Crompton, John. 1950. The Life of the Spider. Novi Eboraci: Mentor. OCLC 1979220.
  • Hillyard, Paul. 1994. The Book of the Spider: From Arachnophobia to the Love of Spiders. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0-679-40881-9. OCLC 35231232.
  • Kaston, B. J., et Elizabeth Kaston. 1953. How to Know the Spiders; Pictured-Keys for Determining the More Common Spiders, with Suggestions for Collecting and Studying Them. Ed. 1a. Dubuque, Iowa: W. C. Brown Company. OCLC 628203833.
  • Latreille, P. A. 1829. Les Crustacés, les Arachnides et les Insectes, distribués en familles naturelles: Le Règne Animal, distribué d'après son organisation, pour servir de base à l'histoire naturelle des animaux et d'introduction à l'anatomie comparée. Ed. 2a. Vol. 4.
  • Main, Barbara York. 1975. Spiders. Sydney: Collins. ISBN 0-00-211443-7. OCLC 123151744.
  • Pearse, V., J. Pearse, M. Buchsbaum, et R. Buchsbaum. 1987. Living Invertebrates. Palo Alto Californiae: Blackwell Scientific Publications.
  • Ruppert, E. E., R. S. Fox, et R. D. Barnes. 2004. Invertebrate Zoology. Ed. 7a. Brooks / Cole. ISBN 0-03-025982-7.
  • Wise, David A. 1993. Spiders in Ecological Webs. Cambridge studies in ecology. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-32547-1. OCLC 25833874.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad araneas spectant.
  Vide "araneas" apud Vicispecies.
 

Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!