Aqua dulcis est aqua que secundum naturam fit, et in superficie Telluris in planis glaciei, pileis glaciei, glaciariis, paludibus, stagnis, lacubus, fluminibus, et rivis, et sub terris ut aqua terrestris in aquiferis et in fluminibus subterraneis invenitur. Ea plerumque humiles habet concentrationes[1] salum dissolutorum et aliorum solidorum dissolutorum. Nomen aquas marinam et amaram diserte excludit, sed aquas quibus sunt multa mineralia, sicut fontes chalybeati, comprehendit.

Despectus in Tellurem, ex Apollo 17 visum. Planum glaciei antarcticum in inferiori photogrammatis parte 61 centesimas aquae dulcis continet, quod est 1.7 centesimas omnis aquae in orbe terrarum.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)

Bibliographia recensere

  • Jackson, Robert B., Stephen R. Carpenter, Clifford N. Dahm, Diane M. McKnight, Robert J. Naiman, Sandra L. Postel, et Steven W. Running. 2001. Water in a changing world. Ecological Applications 11(4): 1027–1045.
  • Richter, Brian D., Ruth Mathews, David L. Harrison, et Robert Wigington. 2003. Ecologically sustainable water management: managing river flows for ecological integrity. Ecological Applications 13(1): 206–224.
  • Moustakas, A., et I. Karakassis. How diverse is aquatic biodiversity research?[nexus deficit] Aquatic Ecology 39: 367-375.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!